PL 158, col. 436
De conceptu virginali et originali peccato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
et originale peccatum est absolute peccatum: unde
sequitur quia est injustitia. Item si Deus non
damnat nisi propter injustitiam, damnat autem
aliquem propter originale peccatum: ergo non est
aliud originale peccatum quam injustitia. Quod si
ita est, et injustitia non est aliud quam absentia debitae
justitiae: non enim videtur esse injustitia,
nisi in natura, quae, cum debet habere, justitiam
non habet; utique originale peccatum clauditur
sub eadem definitione injustitiae. At si justitia est
rectitudo voluntatis propter se servata, nec ista rectitudo
potest esse nisi in rationali natura: ergo
non est nulla natura debitrix justitiae, nisi rationalis;
sicut ulla natura susceptibilis est justitiae,
praeter rationalem. Quare quoniam injustitia
non potest esse nisi ubi justitia debet esse, originale
peccatum, quod est injustitia, non est nisi in natura
rationali. Rationalis autem natura non est nisi
Deus, et angelus, et anima hominis per quam
homo dicitur rationalis, et sine qua non est homo.
Quoniam ergo non est originale peccatum nec in Deo
nec in angelo, non est nisi in hominis anima rationali.
Sciendum quoque est quia justitia non potest
esse nisi in voluntate, si justitia est rectitudo voluntatis
propter se servata: quare nec injustitia.
Non enim vocatur absentia justitiae, injustitia;
nisi ubi debet esse justitia. Nihil itaque praeter
ipsam justitiam vel injustitiam dicitur justum vel
injustum, nisi voluntas, aut propter voluntatem justam
vel injustam. Per hanc dicimus justum vel injustum
hominem, vel angelum; justam vel injustam
animam, sive actionem.
CAPUT IV. Quod nihil per se sit justum aut injustum, nisi ipsa justitia, vel injustitia, et quod nihil puniatur nisi voluntas.
Nihil enim, sive substantia, sive actio, sive aliquid
aliud per se consideratum, est justum, nisi justitia;
aut injustum, vel peccatum, nisi injustititia; nec ipsa
voluntas, in qua est justitia, sive injustitia. Aliud
enim est vis illa animae qua ipsa anima vult aliquid:
quae vis, instrumentum volendi potest dici
(sicut visus instrumentum videndi) quam voluntatem
nominamus: et aliud est justitia: quam habendo,
justa voluntas; et qua carendo, injusta vocatur:
dicuntur etiam voluntates ejusdem instrumenti,