PL 158, col. 438
De conceptu virginali et originali peccato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
opere non deleto. Quare nec actio, quae transit;
nec opus, quod remanet, est aliquando peccatum.
Denique si de actionibus voluntariis quae injuste
fiunt, arguuentur membra et sensus quibus fiunt;
respondere possunt: Deus nos, et potestatem quae in
nobis est, subjecit voluntati; ut ad imperium ejus
non possimus non movere nos, et facere quod
vult; imo illa movet nos, velut instrumenta sua, et
facit opera quae videmur facere; nec nos possumus
illi per nos resistere; nec opera, quae facit, possunt
non fieri; dominae, quam Deus nobis dedit, nec
possumus, nec debemus non obedire; quando illi
obedimus, Deo qui hanc legem nobis dedit, obedimus.
Ergo quid peccant membra, vel sensus, vel
opera, quae Deus sic subjecit voluntatis, si servant
quod Deus illis ordinavit? Quidquid igitur faciunt,
totum imputandum est voluntati. Quod cum ita sit,
miratur forsitan quis cur pro culpa voluntatis
membra puniantur et sensus. Verum non ita
est, non enim punitur nisi voluntas. Nam nihil est
alicui poena, nisi quod est contra voluntatem; et
nulla res poenam sentit, nisi quae habet voluntatem:
membra autem et sensus per se nihil volunt. Sicut
igitur voluntas in membris et sensibus operatur;
ita in illis ipsa torquetur aut delectatur. Quod
si quis non accipit; sciat in sensibus et membris
non nisi animam, in qua est voluntas, sentire
et operari; et ideo in illis torqueri aut delectari:
habet tamen usus ut actiones, quas facit injusta
voluntas, vocemus peccata; quia in voluntate, qua
fiunt, est peccatum. Dantur etiam quibusdam nomina,
quibus significatur eas injuste fieri, ut fornicatio,
mendacium. Sed aliud intelligitur, cum
ipsa actio, vel prolatio; aliud, cum utrum, juste
vel injuste fiat, consideratur.
CAPUT V. Quod malum, quod est peccatum sive injustitia, nihil sit.
Denique omnis essentia est a Deo, a quo nihil est
injustum. Quare nulla essentia est injusta per se.
Injustitia autem omnino nihil est, sicut caecitas. Non
enim aliud est caecitas, quam absentia visus ubi debet
esse; quae non magis est aliquid in oculo
ubi debet esse visus, quam in ligno ubi non debet
esse. Non enim est injustitia talis res qua inficiatur
et corrumpatur anima, velut corpus veneno; et