PL 158, col. 453

De conceptu virginali et originali peccato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

est, humana natura non habet in illo justitiam
quam accepit in Adam, et quam semper debet
habere: neque eam excusat impotentia quia non
habet, ut supra jam dictum est [(cap. 2)] . Illud tamen
non per omnia tam grave, sicut supra posui, existimo.
Nam quoniam ad hominem de Virgine
conceptum ostendere volebam illud non pertinere;
tale illud constitui, cui aliquid non posset
addi: ne, sicut dixi, propter hoc quod investigabam,
viderer pondus ejus minorare. De quo quid
mihi videatur, breviter nunc aperiam. Peccatum
Adae ita in infantes descendere, ut sic puniri
pro eo debeant, ac si ipsi singuli illud fecissent
personaliter, sicut Adam, non puto, quamvis
propter illud factum sit, ut eorum nullus possit

nasci sine peccato, quod sequitur damnatio. Cum
enim dicit Apostolus quia mors regnavit ab Adam
usque ad Moysen, etiam in eos, qui non peccaverunt
in similitudinem praevaricationis Adae [(Rom. V, 14)]
:
aperte videtur significare quod non illis personaliter
imputetur ipsa Adae praevaricatio, aut aliquid tam
magnum; quamvis omnes filios Adae excepto
Virginis filio, peccatores et filios irae in scriptis suis
pronuntiet. Nam cum ait, etiam in eos, qui non peccaverunt
in similitudinem praevaricationis Adae: potest
sic intelligi, ac si dicat, et iam in eos, qui non tantum
peccaverunt, quantum Adam peccavit praevaricando.
Et cum ait: lex autem subintravit, ut abundaret
delictum [(ibid. v, 20)]
, aut intelligimus peccatum
ante legem in illis, qui non peccaverunt in similitudinem

praevaricationis Adae, minus quam Adae peccatum:
aut si minus non erat; abundavit in eis
peccatum post legem ultra peccatum Adae: quod intelligere
nequeo, cum illud considero, de cujus pondere
et satisfactione in Cur Deus homo,
quod mihi visum est, sicut jam legisti, exposui [(lib.
I, cap. 19, 20)] . Verum est tamen quod nullus ad
hoc ad quod homo factus est, et propagatio illi
data est, restituitur; nec a malis, in quae incidit
humana natura, eruitur; nisi per satisfactionem
illius peccati, per quod in eadem mala ipsa se
praecipitavit. Dicet aliquis: Si non habent singuli

peccatum Adae, quomodo asseris nullum salvari sine

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.