PL 158, col. 460
De conceptu virginali et originali peccato (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
nocere significare videtur. Quippe non moritur
anima filii peccato patris, sed suo; nec
portat quis iniquitatem patris, cum in sua relinquitur,
sed suam; nec onus alienum, sed suum; nec
recipit prout pater, sed prout ipse gessit in corpore.
Sed quoniam, propter peccata parentum, a suis
malis non est liberatus, ea quae portat eisdem peccatis
parentum imputantur.
CAPUT XXVI [ al., XXV]. Quomodo tamen nullus portet peccatum patris, sed suum.
At si objicitur quia omnes qui non salvantur per
fidem, quae est in Christum, portant iniquitatem
et onus Adae, ut per hoc velit probare infantes, aut
aliorum quoque parentum iniquitates similiter debere
portare, aut illius non debere, consideret
diligenter quia non portant infantes peccatum
Adae, sed suum. Nam aliud fuit peccatum Adae, aliud
est peccatum infantum; quia differunt, ut dictum
est: illud enim fuit causa, istud est effectus; Adam
caruit debita justitia, non quia alius, sed quia ipse
deseruit. Infantes carent ea, non quoniam ipsi,
sed quoniam alius dereliquit. Non est ergo idem
peccatum Adae et infantum. Et cum dicit apostolus
quod supra posui: Quia mors regnavit ab Adam
usque ad Moysen, etiam in eos qui non peccaverunt
in similitudinem praevaricationis Adae [(Rom. V, 14)]
,
sicut significat infantium minus esse quam Adae
peccatum: ita aperte monstrat aliud esse. Quapropter
cum damnatur infans pro peccato originali,
damnatur 106 non pro peccato Adae, sed pro suo.
Nam si ipse non haberet suum peccatum, non damnaretur.
Ita ergo non portat iniquitatem Adae, sed
suam, quamvis ideo dicatur portare, quia iniquitas
illius peccati, istius causa fuit. Haec autem causa,
quae fuit in Adam, ut infantes in peccato nascantur,
non est in aliis parentibus, quia non habet in eis
humana natura potestatem, quemadmodum dixi, ut
filii justi propagentur. Quare non ita sequitur ut pro
peccato illorum sit in infantibus peccatum, sicut pro
peccato Adae.
CAPUT XXVII [ al., XXVI]. Quid sit originale peccatum, et quod in omnibus sit aequale.
Originale igitur peccatum non aliud intelligo,
quam quod est in infante, mox ut animam habet