PL 158, col. 477

Dialogus de veritate (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

pertinet corrigitur, ex utraque parte recta est, quia
ex utraque parte debet esse percussio. E contrario,
quando ab iniquo justus percutitur, quia nec iste
percuti, nec ille percutere debet, ex utraque parte
non recta est, quia ex neutra parte debet esse, percussio.
Cum vero peccans ab eo ad quem non pertinet
percutitur, quoniam et iste debet percuti, et
ille non debet percutere, debet et non debet esse
percussio: et ideo recta, et non recta negari non potest.
Quod si ad supernae sapientiae bonitatisque consideres
judicium, sive ex altera tantum, sive ex
utraque parte, agentis scilicet et patientis, non debeat
esse percussio: quis audebit negare debere
esse, quod tanta bonitate et sapientia permittur?
DISC. Neget qui audet, ego vero non audeo. MAG.

Quid etiam, si secundum naturam rerum consideres,
ut cum clavi ferrei impressi sunt in corpus Domini:
an dices fragilem carnem non debuisse penetrari,
aut acuto ferro penetratam non debuisse
dolere? DISC. Contra naturam dicerem. MAG. Potest
igitur contingere ut debeat esse secundum naturam
actio, vel passio, quae secundum agentem vel
patientem esse non debet, quoniam nec ille agere,
nec iste debet pati. DISC. Nihil horum negare possum.
MAG. Vides igitur saepissime posse contingere
ut eadem actio debeat esse et non debeat esse, diversis
considerationibus. DISC. Ita aperte hoc ostendis,
ut non possim non videre. MAG. Verum inter
haec te scire volo quia debere et non debere,
aliquando dicitur improprie; ut, cum dico quia

debeo amari a te. Si enim vere debeo, debitor
sum reddere quod debeo; et in culpa sum, si non
amor a te. DISC. Ita sequitur. MAG. Sed cum debeo
amari a te, non est a me exigendum, sed a te. DISC.
Fateri me ita esse oportet. MAG. Cum ergo
dico quia debeo amari a te, non ita dicitur,
quasi ego aliquid debeam, sed quia tu debes
amare me. Similiter cum dico quia non debeo amari
a te, non aliud intelligitur, quam quia tu non debes
amare me. Qui modus loquendi est etiam in potentia
et in impotentia, ut cum dicitur: Hector potuit
vinci ab Achille, et Achilles non potuit vinci ab
Hectore. Non enim fuit potentia in illo qui potuit
vinci, sed in illo qui vincere potuit: nec impotentia

in illo qui vinci non potuit, sed in illo qui vincere
non potuit. DISC. Placet mihi quod dicis:
quippe utile puto hoc cognoscere.
CAPUT IX [ al., X]. Quod omnis actio significet aut verum aut falsum.
MAG. Recte putas: sed redeamus ad veritatem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.