PL 158, col. 480

Dialogus de veritate (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

Nonne rectitudo illa corporum ratione intelligitur,
praeter subjectum, et cognoscitur? Aut si alicujus
corporis absentis linea dubitetur an recta sit, et
monstrari potest quia in nullam partem flectitur,
nonne ratione colligitur quia rectam eam necesse
est esse? DISC. Etiam. Sed eadem quae sic ratione
intelligitur, visu sentitur, in subjecto; illae vero nonnisi
sola mente percipi possunt. MAG. Possumus
igitur, nisi fallor, diffinire quia veritas est rectitudo
sola mente perceptibilis. DISC. Nullo modo hoc dicentem
falli video. Nempe nec plus, nec minus continet
ista diffinitio veritatis quam expediat, quoniam
nomen rectitudinis dividit eam ab omni re,
quae rectitudo non vocatur. Quod vero sola mente
percipi dicitur, separat eam a rectitudine visibili.

CAPUT XII [ al., XIII] De justitiae diffinitione.
Sed quoniam docuisti me omnem veritatem esse
rectitudinem, et rectitudo idem videtur mihi esse
quod justitia, justitiam quoque doce me, quid esse
intelligam. Videtur namque quia omne quod rectum
est esse, justum etiam est esse: et conversim, quia
quod justum est esse, rectum est esse. Justum enim et
rectum videtur, ignem calidum esse; et unumquemque
hominem, diligentem se diligere. Nam si quidquid
debet esse, recte et juste est; nec aliud recte
et juste est, nisi quod debet esse: sicut puto,
non potest aliud esse justitia quam rectitudo. In
summa namque et simplici natura, quamvis non
ideo sit recta et justa, quia debeat aliquid, dubium

tamen non est, idem esse rectitudinem et justitiam.
MAG. Habes igitur diffinitionem justitiae, si justitia
non est aliud quam rectitudo. Et quoniam de rectitudine
sola mente perceptibili loquimur, invicem
sese diffiniunt veritas, et rectitudo, et justitia: ut
qui unam earum noverit, et alias nescierit, per notam
ad ignotarum scientiam pertingere possit; imo
qui noverit unam, alias nescire non possit. DISC.
Quid ergo? An dicemus lapidem justum, cum a superioribus
inferiora petit; quia hoc facit, quod debet,
quemadmodum dicimus hominem justum, qui
quod debet facit? MAG. Non solemus hujusmodi
justitia justum dicere. DISC. Cur ergo magis
homo quam lapis justus est, si uterque juste
facit? MAG. Tu ipse an non putas facere hominis,

a facere lapidis aliquo modo differre? DISC. Scio
quia homo sponte, lapis naturaliter et non sponte
facit. MAG. Idcirco lapis non dicitur justus, quia
non est justus qui facit quod debet, si non vult quod
facit. DISC. Dicemus ergo justum esse equum, cum
vult pascere, quia volens facit quod debet? MAG.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.