PL 158, col. 484
Dialogus de veritate (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
utitur praesentibus: ut si dicatur de aliquo:
Hic quod studens et legens didicit, nonnisi coactus
docet, id est quod dum studuit et legit, didicit, nonnisi
cum cogitur docet. MAG. Bene ergo diximus
justitiam esse rectitudinem voluntatis servatam propter
se, id est quae servatur propter se. Et hinc est,
quod justi dicuntur aliquando recti corde, id est
recti voluntate; aliquando recti, sine adjectione cordis;
quoniam nullus alius intelligitur rectus, nisi
qui rectam habet voluntatem: ut est illud: Gloriamini
omnes recti corde [(Psal. XXXI, 11)]
. Et illud: Videbunt recti, et laetabuntur
[(Psal. CVI, 42)]
. DIS. Satisfecisti
etiam pueris de diffinitione justitiae:
transeamus ad alia.
CAPUT XIII [ al., XIV]. Quod una sit veritas in omnibus veris .
MAG. Redeamus ad rectitudinem seu veritatem:
quibus duobus nominibus (quoniam de rectitudine
mente sola perceptibili loquimur una res significatur,
quae genus est justitiae: et quaeramus an sit una
sola veritas in omnibus istis, in quibus veritatem
dicimus esse: an ita sint veritates plures, sicut
plura sunt, in quibus constat esse veritatem. DISC.
Hoc multum nosse desidero. MAG. Constat quia in
quacunque re sit veritas, non est aliud quam rectitudo.
DISC. Non hinc dubito. MAG. Si ergo plures
sunt veritates, secundum plures res, plures quoque
sunt rectitudines. DISC. Hoc quoque non minus certum
est. MAG. Si secundum diversitates rerum,
necesse est esse diversas rectitudines, utique, secundum
res ipsas, habent esse suum eaedem rectitudines:
et sicut res ipsae, in quibus sunt, variantur,
sic quoque rectitudines varias esse necesse est. DISC.
In una re in qua rectitudinem esse dicimus, ostende
quod in caeteris intelligam. MAG. Dico quia si rectitudo
significationis ideo est alia, quam voluntatis
rectitudo, quia ista in voluntate, illa in significatione
est, habet suum esse rectitudo propter significationem,
et secundum eam mutatur. DISC. Ita est.
Cum enim significatur esse quod est, aut non esse
quod non est, recta significatio est, et constat esse
rectitudinem, sine qua significatio recta nequit esse.
Si vero significetur esse quod non est, aut non
esse quod est, aut si nihil omnino significetur, nulla
erit rectitudo significationis, quae nonnisi in significatione
est. Quapropter per significationem habet
esse, et per eam mutatur ejus rectitudo: quemadmodum
color per corpus habet esse, et non esse.
Existente namque corpore, colorem ejus necesse