PL 158, col. 512
De concordia praescientiae et praedestinationis (Anselmus Cantuariensis), J. P
sponte, non operaretur, quamvis quod facit, necesse
sit fieri, ut supra dixi. Nam, quoniam non est aliud
ibi peccare, quam velle quod non debet; ita non est
peccatum voluntatis necessarium, sicut velle non
est necessarium: tamen verum est quia si vult homo
peccare, necesse est eum peccare; sed ea necessitate
quam supra dixi [(cap. 2)] nihil cogere aut prohibere.
Itaque quod vult libera voluntas, et potest et
non potest non velle, et necesse est eam velle.
Potest namque non velle antequam velit, quia libera
est; et cum jam vult, non potest non velle, sed
eam velle necesse est; quoniam impossibile ille est
idipsum simul et velle et non velle. Opus vero voluntatis,
cui datum est ut quod vult sit, et quod non vult
non sit, voluntarium sive spontaneum est; quoniam
spontanea voluntate fit: et bifariam est necessarium,
quia et voluntate cogitur fieri, et quod fit non
potest simul non fieri. Sed has necessitates facit
voluntatis libertas, quae, priusquam sint, eas cavere
potest. Haec omnia Deus, qui scit omnem veritatem
et nonnisi veritatem, sicut sunt spontanea vel necessaria,
videt, et sicut videt, ita sunt. Hac ergo consideratione
palam est quia sine omni repugnantia, et Deus
praescit omnia, et multa fiunt ex libera voluntate,
quae, antequam sint, fieri potest ut nunquam
sint; et tamen quodammodo sunt necessitate:
quae necessitas, ut dixi, descendit de libera voluntate.
CAP. IV.-- Si praescientia Dei necessitatem ingerit rebus quas praescit; ipse nihil facit ex libertate, sed omnia ex necessitate.
Cognosci potest etiam non omnia quae praescit
Deus esse ex necessitate, sed quaedam fieri ex libertate
voluntatis; quia, cum vult aut facit Deus
aliquid, sive secundum aeternitatis dicatur immutabilem
praesentiam, in qua nihil est praeteritum aut 125
futurum, sed omnia simul sunt sine omni motu;
ut, si dicimus quia non voluit aut volet, nec fecit aut
faciet aliquid, sed tantum vult et facit; sive
secundum tempus velut cum proferimus quia volet aut
faciet quod nondum factum esse cognoscimus: negari
nequit scire quae vult et facit, et praescire quae volet
atque faciet. Quare si scire atque praescire Dei necessitatem
ingerit omnibus, quae scit aut praescit; nihil
secundum aeternitatem aut secundum ullum tempus,
vult aut faciet ipse ex libertate, sed omnia ex necessitate:
quod si absurdum est vel opinari, non
necessitate est aut non est, omne quod scit Deus
aut praescit esse vel non esse. Ergo nihil prohibet
aliquid sciri vel praesciri ab illo in nostris voluntatibus
et actionibus fieri, aut futurum esse per liberum