PL 158, col. 517

De concordia praescientiae et praedestinationis (Anselmus Cantuariensis), J. P

amore semper esse servandam; et quidquid obtenditur
ut deseratur esse contemnendum; atque voluntatis
est ut ipsa quoque reprobet ac eligat, quemadmodum
rationis intellectus monstrat: ad hoc
enim maxime datae sunt rationali creaturae voluntas
et ratio. Quapropter idem voluntatis arbitrium, ut
eamdem rectitudinem deserat, nulla cogitur necestitate,
quamvis mortis impugnetur difficultate. Licet
enim necesse sit aut vitam aut rectitudinem relinquere,
nulla tamen necessitas determinat quam servet
aut deserat. Nempe sola voluntas determinat ibi
quid teneat, nec aliquid facit vis necessitatis, ubi
operatur electio sola voluntatis. At cui non est deserendi
rectitudinem voluntatis, quam habet, necessitas;
palam est quia non deest servandi potestas

sive libertas. Semper enim haec potestas libera
est. Haec est enim libertas, quam esse dixi [(Dial. de
lib. arb. c. 3, 13)] potestatem servandi rectitudinem
voluntatis, propter ipsam rectitudinem. Hac ipsa
libertate rationalis naturae, et arbitrium liberum et
voluntas libera dicitur.
CAP. VII.-- An Dei praescientia sit a rebus: et an res sint ab ejus scientia. Et quomodo mala sint a Deo.
Restat nunc ut consideremus, cum Deus omnia
praescire sive scire credatur, utrum ejus scientia
sit a rebus, an res habeant esse ab ejus scientia.
Nam, si Deus a rebus habet scientiam, sequitur quod
illae prius sint quam ejus scientia, et sic a Deo non
sint, a quo nequeunt esse nisi per ejus scientiam.

Si vero quaecunque sunt, a scientia Dei sumunt
essentiam: Deus factor est auctor est malorum operum,
et ideo non juste punit malos: quod
non suscipimus. Haec autem quaestio facile solvi
potest, si prius cognoscitur bonum, quod est justitia,
vere aliquid esse; malum vero, quod est injustitia,
omni carere existentia. Quod in tractatu [(cap. 9,
10, 15, 16)] de casu diaboli, et in libello quem de
conceptu virginali et peccato originali titulavi, apertissime
monstravi. Non est enim injustitia
qualitas, aut actio, aut aliqua essentia, sed tantum
absentia debitae justitiae; nec est nisi in voluntate,
ubi debet esse justitia. Per quam voluntatem justam
vel injustam dicitur omnis rationalis natura, et
quaelibet ejus actio justa vel injusta. Omnis quippe

qualitas, et omnis actio, et quidquid aliquam habet
essentiam, a Deo est, a quo est omnis justitia et
nulla injustitia: facit igitur Deus omnia quae justa
vel injusta voluntate fiunt, id est bona opera et mala.
In bonis quidem facit quod sunt, et quod bona sunt;

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.