PL 158, col. 56
Vita S. Anselmi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
loqui. Quid namque de illius jejunio dicerem, cum
ab initio prioratus sui tanta corpus suum inedia
maceraverit, ut non solum omnis illecebra gulae penitus
in eo postmodum exstincta sit, sed nec famem
sive delectationem comedendi pro quavi abstinentia,
ut dicere consueverat, aliquando pateretur. Comedebat
tamen ut alii homines, sed omnino parce,
sciens corpus suum sine cibo non posse subsistere
[ al., sustinere]. In orationibus autem quas ipse juxta
desiderium et petitionem amicorum suorum scriptas
edidit, qua sollicitudine, quo timore, qua
spe, quo amore Deum et sanctos ejus interpellaverit,
nec non interpellandos docuerit, satis est et me
tacente videre: sit modo qui eis pie intendat, et
spero quia cordis ejus affectum, suumque profectum
in illis et per illas gaudens percipiet. Quid de vigiliis?
Totus dies in dandis consiliis saepissime non
sufficiebat, addebatur ab hoc pars maxima noctis.
Praeterea libros, qui ante id temporis nimis corrupti
ubique terrarum erant, nocte corrigebat, sanctis
meditationibus insistebat, ex contemplatione summae
beatitudinis et desiderio vitae perennis immensos
lacrymarum imbres effundebat. Hujus vitae miserias,
suaque, si quae erant peccata, et aliorum amarissime
flebat, et vix parum ante vigilias nocturnas, saepeque
nihil somni capiebat. Talibus studiis vita ejus
ornabatur.
12.
Qualiter autem erga subditos se habebat, det
Deus ad aemulationem praelatorum posse quid vel
modicum dici. Cum primum igitur prior factus fuisset,
quidam fratres ipsius coenobii facti sunt aemuli
ejus, videntes et videndo invidentes illum praeponi.
quem juxta conversionis ordinem judicabant sibi debere
postponi. Itaque turbati, aliosque turbantes,
scandala movent, dissensiones pariunt, sectas nutriunt,
odia fovent: at ipse cum his qui oderunt
pacem, erat pacificus [(Psal. CXIX, 7)] , et detractionibus
eorum reddebat officia fraternae charitatis, malens
vincere malitiam in bono, quam a malitia eorum
vinci in malo [(Rom. XII, 21)] . Quod, miserante
Deo, factum est, siquidem illi animadvertentes eum
omnimodis pure ac simpliciter in cunctis actionibus
suis incedere, neque quod jure blasphemari posset
in illo residere, mala voluntate in bonam mutata;
dicta ejus et facta in bono aemulari coepere. Verum
ut clareat quo pacto id provenerit, unum ex ipsis
exempli gratia ponam, quatenus agnito quo dolo
Anselmi a sua pravitate sit mutatus, qualiter et alii
per eum correcti sint, perpendatur.
13.
Osbernus quidam nomine, aetate adolescentulus,
ipsius erat monasterii monachus: ingenio
quidem sagax, et artificiosis ad diversa opera pollens
manibus, bonam in se bonae spei materiam