PL 158, col. 576

Dialogus de grammatico (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

voces significant, necesse fuit dicere quid sint res.
Nam (ut alia taceam) sufficienter hoc quod dico,
divisio, quam facit in principio tractatus Categoriarum,
ostendit; non enim ait: Eorum quae sunt,
singulum est substantia, aut quantitas, etc. Nec
ait: Eorum quae secundum nullam complexionem
dicuntur, singulo aut substantia appellatur, aut
quantitas; sed ait: Eorum, quae secundum nullam
complexionem dicuntur, singulum aut substantiam
significat aut quantitatem. DISC. Persuadet ratio
quod dicis. MAG. Cum ergo Aristoteles ita dicat: Eorum, quae secundum nullam complexionem dicuntur,
singulum aut substantiam significat, aut quantitatem
,
etc. De qua significatione videtur tibi dicere;
de illa qua per se significant ipsae voces, et

quae illis est substantialis: an de altera quae
per aliud est, et accidentalis? DISC. Non nisi de
ipsa, quam idem ipse eisdem vocibus inesse, diffiniendo
nomen et verbum, assignavit; qua per se significant.
MAG. An putas illum aliter prosecutum in
tractatu, quam proposuit in divisione; an aliquem
eorum, qui eum sequentes de dialectica scripserunt,
aliter sentire voluisse de hac re, quam sentit
ipse? DISC. Nullo modo eorum scripta hoc aliquem
opinari permittunt: quia nusquam invenitur
aliquis eorum posuisse aliquam vocem, ad ostendendum
aliquid quod significet per aliud; sed
semper ad hoc, quod per se significat. Nullas enim
volens monstrare substantiam, ponit album aut
grammaticum; sed de qualitate docens, album

et nigrum profert, et similia.
CAPUT XVIII. Quod dialectici appellent voces nomine rerum quarum sunt significativae.
MAG. Si ergo proposita divisione praefata, quaero a
te quid sit grammaticus, secundum hanc divisionem:
et secundum eos, qui illam scribendo de dialectica
sequuntur, quid quaero: aut quid mihi respondebis?
DISC. Procul dubio non hic potest quaeri, nisi
aut de voce aut de re, quam significat. Quare, quia
constat grammaticum non significare, secundum
hanc divisionem, hominem, sed grammaticam: incunctanter
respondebo, si quaeris de voce, quia est

vox significans qualitatem; si vero quaeris de re,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.