PL 158, col. 61
Vita S. Anselmi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
in qua jacebat, coepit miserandas voces edere,
et quasi quorumdam horridos [ al., horrendorum]
aspectus subterfugere gestiret, pallens et anxie tremens
vultum suum delitescendo hinc inde commutare.
Territi fratres qui aderant, quid haberet percunctantur.
At ille: Geminos immanes lupos me
inter brachia sua compressum tenere, et guttur
meum impressis dentibus jamjam suffocare videtis,
et quid mihi fit quaeritis? Quo audito, unus ex monachis
Riculphus nomine, ad Anselmum qui tunc
in claustro emendandis libris intendebat, concitus
perrexit; et ei [ al., eo] extra claustrum educto,
quid circa infirmum fratrem ageretur, patefecit.
Jussus ergo Riculphus ad aegrum rediit, et Anselmus
in secretiorum locum solus secessit. Post modicum,
domum in qua frater se male habebat [ al.,
qui patiebatur], ingrediens, levata manu, signum
sanctae crucis edidit dicens: In nomine Patris, et
Filii, et Spiritus sancti. Ad quod factum statim aeger
conquievit, et exhilarato vultu, intimo cordis
affectu Deo gratias agere coepit. Dicebat enim quod
Anselmo ostium ingrediente, et extensa manu signum
sanctae crucis edente, viderit ex ore illius
flammam ignis in modum lanceae procedentem, quae
in lupo jaculata eos deterruit, et celeri fuga dilapsos
procul abegit. Tunc Anselmus ad fratrem accedens
atque cum eo de salute animae suae secretius
loquens, ad poenitudinem et confessionem omnium,
in quibus se Deum offendisse recordari valebat, cor
ejus inclinavit, paterna dehinc auctoritate a cunctis
absolutum, dixit eum hora qua fratres ad nonam
surgerent, praesenti vitae decessurum [ al., discessurum].
Quod et factum est. Nam monachis a lecto
surgentibus, ipse ad terram depositus est, et illis
circa ipsum sub uno collectis defunctus est.
22.
Praefatus Riculphus secretarii officio in ipso
coenobio fungebatur. Hic quadam nocte dum tempus
et horam qua fratres ad vigilias excitaret, per claustrum
iens observaret, forte ante ostium capituli
pertransivit; introspiciens vero, vidit Anselmum in
oratione stantem, ingenti splendentis flammae globo
circumcinctum. Miratur, et quod videbat quid novi
praetenderet ignorabat; aestimabat enim Anselmum
ea [ al., ex ea] hora sopori potius, quam orationi occupatum.
Ocius itaque dormitorium ascendit, ad
lectum Anselmi vadit, sed eum ibi nequaquam invenit.
Regressus igitur, hominem in capitulo reperit,
sed globum ignis quem reliquerat, non invenit.
23.
Alio quodam tempore eidem Anselmo mandatum
ab uno de principibus Northmanniae est, quatenus
ad se in Angliam transire volentem [ al., vellet],
cum propter alia negotia, tum ut sua prece iter
illius per marina pericula tueretur, [ al. omit.] veniret.
Ascendit, jam dies mutui colloquii in vesperam