PL 158, col. 64
Vita S. Anselmi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
venisset, et is in quamdam ipsius operis argumentationem
non parum offendisset, ratus [ al.,
iratus] est eamdem argumentationem ratam non
esse: quam refellere gestiens, quoddam contra illam
[ al., illum] scriptum composuit, et illud fini ejusdem
operis scriptum apposuit. Quod cum sibi
a quodam amico suo transmissum Anselmus considerasset,
gavisus est; et reprehensori suo gratias
agens, suam ad hoc responsionem edidit, eamque
libello sibi directo subscriptam sub uno ei qui miserat
amico remisit. Hoc ab eo et ab aliis, qui libellum
illum habere dignantur petitum iri desiderans,
quatenus in fine ipsius operis [( vide var. lect.)] ,
suae argumentationis reprehensio; et reprehensioni
sua responsio subscribatur.
27.
Inter haec scripsit etiam quamplures epistolas,
per eas nonnullis ea, quae secundum diversitatem
causarum sua [ al., suarum] intererant, procurare
mandans, et nonnullis consilium de negotio suo
quaerentibus, pro ratione respondens. Et quidem de his
quae diversae causae scribi cogebant, mentionem facere
supersedemus. Quid autem consilii cuidam Lanzoni,
noviter apud Cluniacum facto monacho, per
unam mandaverit, huic operi inserere curavi, quatenus
in hac una cognoscatur quid de aliis perpendatur.
Scripsit itaque inter alia sic: Ingressus
es, charissime, professusque Christi militiam; in qua
non solum aperte obsistentis hostis violentia est propellenda,
sed et quasi consulentis astutia cavenda.
Saepe namque dum tironem Christi vulnere malae voluntatis
aperte malevolus non valet perimere, sitientem
eum [al., tamen] poculo venenosae rationis malevole
callidus tentat exstinguere. Nam cum monachum
nequit obruere, vitae quam professus est odio, nititur
eum conversationis in qua est subruere fastidio. Et
licet illi monachicum propositum tenendum quasi
concedat, tamen quia hoc sub talibus, aut inter tales,
aut in eo loco incoepit, illum stultum nimis, imprudentemque
multis modis versutiis arguere non cessat,
ut dum illi persuadet incepto Dei beneficio ingratum
existere, justo judicio nec ad meliora proficiat; nec
quod accepit teneat, aut in eo inutiliter [al., utiliter]
persistat. Quippe dum incessanter laboriosis cogitationibus
de mutando, aut si mutari non valet, saltem
de improbando initio meditatur, nunquam ad finem
perfectionis tendere conatur. Nam quoniam illi fundamentum
quod posuit displicet, nullatenus illi structuram
bonae vitae superaedificare libet. Unde fit ut
quemadmodum arbuscula si saepe transplantetur [al. transportetur], aut nuper plantata in eodem loco crebra
convulsione
[al., conversione] inquietetur, nequaquam
radicare valens, ariditatem cito attrahit,