PL 158, col. 67

Vita S. Anselmi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

purissimo [ al., omit. et candidissimo.] Herba quoque
mediae planitiei virens erat et ipsa argentea, mollis
quidem et ultra humanam opinionem delectabilis.
Haec [ al., nec] more alterius herbae sub his qui in
ea pausabant, leniter flectebatur, et surgentibus
ipsis, et ipsa erigebatur. Itaque locus ille totus erat
amoenus, et praecipua jucunditate repletus; hunc ergo
ad inhabitandum elegit sibi Anselmus. Tunc ductor
ejus dixit ei: Eia! vis videre quid sit patientia
vera? Ad quod cum ille magno cordis affectu gestiret,
et se id quam maxime velle responderet, ad se
subito reversus, et visionem, et visionis demonstratorem
dolens ac gemebundus pariter amisit. Duas
autem quas viderat visiones intelligens, secumque
revolvens, eo magis unius horrorem fugere, quo alterius

amoenitate studuit delectari. Totum ergo deinceps
sese dedit in hoc, ut verus [ al., vere] monachus
esset, et ut vitam monachicam firma ratione
comprehenderet, aliisque proponeret [ al., praeponeret,]
nec est privatus desiderio suo. Quod quidem,
ut aestimo, aliquantum percipi poterit ex verbis ejus,
quae per vices huic opusculo indere rati sumus, juxta
quod series gestae rei quam suscepimus enarrare
postulabit. Nec enim mihi videtur pleniter posse
pertingi ad notitiam institutionis vitae illius, si descriptis
actibus ejus quis vel qualis fuerit in sermone
taceatur.
30.
Quodam igitur tempore cum quidam abbas
qui admodum religiosus habebatur, secum de his
quae monasticae religionis erant loqueretur, ac inter

alia de pueris in claustro nutritis verba consereret
[ al., conferret], adjecit: Quid, obsecro, fiet de istis?
Perversi sunt et incorrigibiles, die ac nocte non
cessamus eos verberantes, et semper fiunt sibi ipsis
deteriores. Ad quae [ al., quem] miratus Anselmus:
Non cessatis, inquit, eos verberare? Et cum adulti
sunt, quales sunt? Hebetes, inquit, et bestiales. At
ille: Quo bono omine nutrimentum vestrum expenditis,
qui de hominibus bestias nutrivistis? Et nos,
ait, quid possimus inde? Modis omnibus constringimus
eos ut proficiant et nihil proficimus. Constringitis?
dic mihi, quaeso [ al., dic, quaeso, mi], domine
abba, si plantam arboris in horto tuo plantares, et
mox illam omni ex parte ita concluderes, ut ramos

suos nullatenus extendere posset, cum eam post
annos excluderes, qualis arbor inde prodiret? Profecto
initulis, incurvis ramis et perplexis. Et hoc ex
cujus culpa procederet nisi tua, qui eam immoderate
conclusisti? Certe hoc facitis de pueris vestris;
plantati sunt per oblationem in horto Ecclesiae ut
crescant et fructificent Deo. Vos autem intantum
[ al., omnium] terroribus, minis, et verberibus undique
illos coarctatis, ut nulla sibi penitus liceat
libertate potiri. Itaque indiscrete oppressi pravas et
spinarum more perplexas intra [ al., infra] se cogitationes
congerunt, fovent, nutriunt, tantaque eas
in nutriendo suffulciunt [ al., sufficiunt], ut omnia
quae illarum correctioni possent adminiculari obstinata
mente subterfugiant. Unde fit, ut quia nihil

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.