PL 158, col. 719
Meditationes et orationes (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
de quo Scriptura dicit: Viro cujus abscondita
est via, et circumdedit eum Dominus tenebris [(Job III,
23)]
. Vere enim profunda ignorantiae caecitate circumdaris,
qui nescis quomodo Deus penset opera
tua, et qualem finem sis habiturus ignoras. Nescit
homo, ait Salomon, utrum odio, an amore dignus sit,
sed omnia servantur usque in finem incerta [(Eccle. IX,
1)]
. Pone in animo tuo te videre aliquam vallem
profundam, tenebrosam, omne genus tormentorum
in fundo habentem. Cogita desuper pontem unum,
longo spatio extentum, in latitudine tantum unius
pedis mensuram tenentem. Hunc igitur tam strictum,
tam altum, tam periculosum pontem si quilibet
transire cogeretur, cujus oculi ligarentur, ne
gressus videret; cujus manus retro constringerentur,
ne vel baculo iter suum palpando regere posset;
quid timoris, quidve angustiae putas in animo gereret?
Essetne illi aliquis locus laetitiae, jucunditatis,
sive lasciviae? Non puto. Auferretur omnis superbia,
vana gloria fugaretur, solius mortis in mente tenebrosa
caligo versaretur. Adhuc cogita crudelium
avium monstra circa pontem volitantia, et in profundum
transeuntem pertrahere cupientia, nonne
timor augebitur? Quid si, eo transeunte, semper a
talo tabulae subtrahantur? Nunquid non transeunti
major sollicitudo incutietur?
Sed exemplum tale quid sibi velit agnosce, et
mentem tuam divino timore sollicitus astringe.
Vallem profundam et tenebrosam, infernum intellige,
sine mensura profundum, et tenebrosa caligine
horribiliter obscurum. Ibi omne genus tormentorum
confluit. Ibi omne quod demulcet, abest; et omne
quod terret et cruciat, et quod angustias inferre
potest, praesto est. Pons periculosus, de quo qui male
transit inferius praecipitatur, vita praesens est; in
qua qui male vivit, ab illa cadens ad inferna descendit.
Tabulae quae post transeuntes subtrahuntur,
singuli sunt dies vitae nostrae; qui sic praetereunt,
ut nunquam revertantur, sed diminutione sui nos
semper urgent ad finem, et ad terminum festinare
compellunt. Aves circa pontem volitantes, et transeuntibus
insidiantes, maligni spiritus sunt, quorum
omne studium est homines a rectae viae statu dejicere,
et ad profunda inferni praecipitare. Nos ipsi
transeuntes sumus, ignorantiae caligine caeci, et difficultate
bene operandi velut gravi catena ligati, ne
liberos ad Deum sanctae vitae gressus dirigere possimus.
Attende igitur si non summo studio in tanto
discrimine tibi ad Creatorem tuum clamandum sit,
quo ejus munita praesidio inter adversariorum turmas
fiducialiter cantes: Dominus illuminatio mea, et salus
mea, quem timebo? [(Psal. XIX, 1.)]
Illuminatio videlicet
contra caecitatem; salus contra difficultatem. Haec enim
duo mala sunt, in quibus primus parens nos dejecit,
ignorantia et difficultas, ut nec quo tendimus,
nec quid agendum sit videamus; et cum ex aliqua
parte viderimus, difficultate praepediti nec ipsum
quod recte novimus, implere possimus. Haec meditare,
anima mea, haec cogita; in iis quotidie se mens