PL 158, col. 721

Meditationes et orationes (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

proderit, vana gloria seductrix probabitur fuisse.
Fugiet inepta laetitia, dignitatum pompa fugabitur,
honoris ambitio plena deceptionis fuisse videbitur.
Beata illa anima, quam in tali discrimine innocentiae
conscientia protegit, sanctitatis memoria defendit;
quam adhuc in carne positam piae compunctionis
unda saepius abluit, confessionis diligentia
decoravit, sacrae legis meditatio illuminavit; quam
humilitas mitem, tranquillam patientia, obedientia a
propria voluntate vacuam reddidit, et charitatis ad
omnis virtutis exercitium fervidam fecit. Talis anima
tremendam illam horam non formidabit, nec confundetur
cum loquetur inimicis suis in porta [(Psal.
CXXVI, 6)]
. Sociabitur enim illis, de quibus Scriptura
dicit: Cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas

Domini [(Ibid., 4)]
.
XIII.
Retractatio diei judicii, ubi haedi ad sinistram
constituentur.--Jam vero de terrore illo extremi
judicii quis dicere aliquid valeat, ubi oves ad
dexteram, haedi ad sinistram statuentur? Quis tremor
erit, ubi virtutes coelorum movebuntur? Quae
rerum confusio, qui gemitus, qui clamores ululantium,
cum vox illa terribilis negligentibus opponetur: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum! [(Matth. XXV, 41.)]
Vere dies irae dies illa, dies tribulationis
et angustiae, dies nebulae et turbinis, dies
tubae et clangoris. Vere tunc vox diei amara, tribulabitur
ibi fortis. Quia qui mente superba divinam
voluntatem contemnentes modo de prosecutione propriae
voluntatis gloriantur, tunc perpetuus ignis involvet,

qui nunquam exstinguetur, et vermis depascet
qui non morietur, et ascendet fumus tormenti eorum
in saecula saeculorum.
XIV.
Retractatio gaudii, ubi oves ad dexteram statuentur.--His autem lugentibus, et prae angustia
spiritus diros cordis rugitus emittentibus, quid putas
gaudii et exsultationis erit beatis illis, qui ad dexteram
Dei constituti vocem illam felicissimam audituri
sunt, qua dicetur illis: Venite, benedicti Patris
mei, possidete regnum quod vobis paratum est ab origine
mundi? [(Matth. XXV, 34.)]
Tunc vere vox exsultationis
et salutis morabitur in tabernaculo justorum.
Tunc Dominus humilium eriget caput, qui
modo pro eo viles et abjecti esse non dedignantur.
Medebitur contritis corde, et perpetuis gaudiis consolabitur

pro sui desiderio in hac peregrinatione
lugentes. Apparebit ineffabile praemium eorum, qui
pro sui Conditoris amore proprias se laetabuntur
abjecisse voluntates. In illa die obedientium capita

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.