PL 158, col. 724

Meditationes et orationes (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne

debent esse ad continuandum luctum: sufficere tibi
possunt ad sorbendas juges lacrymas. Sed cur debeo
de gravedine, de magnitudine imminentis miseriae
quidquam dissimulando tacere, et oculis animae
meae furari: an ut improvise irruant repentini
dolores, ut subito ingruat intolerabilis
tempestas? Certe non sic expedit peccatori. Si autem
dixero, quidquid potero excogitare, nondum ad id
quod res est, poterit comparari. Igitur deducant
oculi mei lacrymas per diem et noctem, et non taceant.
Auge ergo, peccator, auge superioribus aerumnis
pondus; adde terrorem super terrorem, ululatum
super ululatum: nam ipse te judicabit,
ad cujus contumeliam spectat quidquid inobediens
Deo, aut praevaricator peccat qui mihi bonum pro

malo reddidit, cui ego malum pro bono, qui nunc
patientissimus, tunc districtissimus; clementissimus
nunc, justissimus tunc.
Heu me, heu me! cui peccavi? Deum inhonoravi,
Omnipotentem provocavi. Peccator, quid feci? cui
feci? quam male feci? Vae, vae! ira Omnipotentis, ne
irruas super me. Ira Omnipotentis, ubi poteris
capi in me? Non est quod te possit tolerare in
toto me. O angustiae: hinc erunt accusantia peccata,
inde terrens justitia; subtus patens horridum
chaos inferni, desuper iratus judex; intus urens conscientia,
foris ardens mundus. Justus vix salvabitur;
peccator sic deprehensus in quam partem se premet?
Constrictus ubi latebo? quomodo parebo? Latere
erit impossibile, apparere intolerabile. Illud

desiderabo, et nusquam erit: istud exsecrabor,
et ubique erit. Quid quid tunc? quid erit tunc?
quis eruet me de manibus Dei? unde mihi consilium?
unde salus? Quis est, qui dicitur magni consilii angelus,
qui dicitur Salvator, ut nomen ejus vociferer?
Jam ipse est, jam ipse est Jesus, ipse idem est judex,
inter cujus manus tremo.
Respira jam, o peccator, respira; ne desperes,
spera in eo quem times. Affuge ad eum, a quo aufugisti.
Invoca importune, quem superbe provocasti.
Jesu, Jesu, propter hoc nomen tuum, fac mihi secundum
hoc nomen tuum. Jesu, Jesu, obliviscere
superbum provocantem, respice miserum invocantem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.