PL 158, col. 726
Meditationes et orationes (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
in quibus timeo me arsurum; torquet me bonae conscientiae,
et praemiorum ejus, memoria, quae scio me
perdidisse, nec amplius recuperaturum. Vae miserum
perdere! dolendum, id perdere irrecuperabiliter,
quod servari debet interminabiliter. Heu inconsolabile
perdere, quod non solum est damnosum bonorum,
sed insuper est lucrosum tormentorum!
O virginitas, jam non dilecta mea, sed perdita
mea; jam non jucunda mea, sed desperata mea
quo devenisti? in quam fetido, in quam amaro coeno
me dereliquisti? O fornicatio sordidatrix mentis
meae, perditrix animae meae; unde misero subrepsisti,
de quam nitido, de quam jucundo statu me
praecipitasti? Hinc uris me, o amare moeror, quia
illud est amissum: hinc angis me, o gravis dolor,
et timor gravioris, quia istud 209 est admissum.
Hinc est damnum inconsolabile, hinc
tormentum intolerabile. Vae hinc, et vae illinc. Sic
sic pariter bonum et malum, sic utique jam juste
punitis adhuc viventem miserum malum. Digne,
certe digne. Tu namque anima mea, perfida Deo,
perjura Dei, adultera Christi, libenter de virginitatis
sublimitate miserabiliter es demersa in barathrum
fornicationis. Tu illa olim desponsata Regi
coelorum, ardenter facta es scortum tortoris tartarorum.
Heu, abjecta a Deo, projecta diabolo, imo
abjiciens Deum, amplectens diabolum. Tu enim, tu
misera anima mea, meretrix obstinata, fornicatrix
impudens, tu prior amatori et creatori tuo Deo
repudium obtulisti, et ad insidiatorem et perditorem
tuum daemonem te sponte contulisti. O miserrima
commutatio!
Heu! de quam sublimi cecidisti, in quam profundum
corruisti! Vae! quam benignum contempsisti,
quam maligno te junxisti! Quid fecisti, o
mentis amentia, amens spurcitia, spurca nequitia,
quid fecisti? In coelo dereliquisti castum amorem
tuum, et in infernum secuta es odiosum corruptorem
tuum, et in barathro parasti non thalamum,
sed prostibulum tuum. Horror mirabilis, quam