PL 158, col. 737
Meditationes et orationes (Anselmus Cantuariensis), J. P. Migne
sine consilio, sine adjutorio? Adhuc Creator meus
me patitur vivere: adhuc non dimittit mihi ea, quae
sunt necessaria ad sustentationem hujus vitae, ministrare.
Et, sicut rebus ipsis experior, peccata mea
non possunt ejus bonitatem vincere, ut adhuc
velit, sicut jam promerui, confundere, et ex toto destruere.
Certissimum est ergo illum esse pium erga
me, qui tanta bona mihi largitur, nec adhuc de
meis iniquitatibus se quaerit vindicare.
Audivi, et sicut ipsi attestantur qui experti sunt,
verum est quod audivi, quia ipse fons misericordiae,
qui ab initio mundi currere coepit, adhuc currit.
Fuit autem multum (ut aiunt) misericors et pius
erga primum parentem nostrum Adam, quando
illud peccatum de fructu vetito commisit, quod non
statim eum, sicut promeruerat, aeterna perditione
damnavit; sed emendationem ejus patienter exspectavit,
et ut ad gratiam ejus quem offenderat redire
posset, misericorditer adjuvit. Misit vero ad hoc
opus illi, et omnibus illis qui ex illo exorti sunt,
saepius suos angelos, monens ut redirent, et poenitentiam
pro suis iniquitatibus agerent; quia ipse eos
adhuc libenter reciperet, si de peccatis suis ex toto
corde poeniterent. Sed ipsi adhuc in peccatis suis
perdurantes, ejusque monita spernentes, addiderunt
peccata peccatis, et quasi insani et abominabiles in
suis iniquitatibus facti, cum in honore facti essent
propter similitudinem Dei, coeperunt mores bestiarum
contra naturam imitari.
Misit praeterea patriarchas, misit prophetas; sed
nec sic illi voluerunt relinquere vias suas tortas et
perversas: sed quosdam illorum, qui eis monita salutis
dabant, interficiebant; alios variis et inauditis
tormentis cruciabant. Castigabat tamen eos aliquando,
ut misericors pater, non ut irritatus malis
operibus illorum se de contumeliis, quas ei faciebant,
vindicaret; sed ut correcti ad illius misericordiam
redirent, qui nullo modo vult illorum, quos bonitate
sua creavit, perditionem. Sed cum nec admonitione,
nec correctione saepius ab eo visitati
reverterentur, non se potuit fons pietatis ultra retinere;
sed de sinu Patris descendens, assumpta vera
humanitate, assumpta peccatorum similitudine, coepit
eos dulciter monere, ut salutarem tunc de peccatis
suis poenitentiam agerent, et ipsum esse Filium Dei
cognoscerent. Pro illorum enim salute venerat, et
propter hoc, non desperarent: sed certissime adhuc
de omnibus peccatis suis veniam habere se crederent,
si tantum illa dimitterent, et poenitentiam
agerent. Nullum est enim tam grave peccatum, quod
non possit per poenitentiam aboleri; ita ut nec jam
amplius vel ipse diabolus de eo valeat reminisci.
Cernentes ergo peccatores tantam dulcedinem Creatoris