PL 158, col. 74

Vita S. Anselmi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

magis nobis esse gaudendum, si alios diligimus,
quam si diligimur ab aliis. Quod quia non omnes
faciunt, multi potius ab aliis amari quam amare
alios cupiunt. » Haec et hujusmodi multa locutus est,
et accepta fraternitate monachorum, factus est inter
eos unus ex eis. Degens per dies aliquot inter eos
et quotidie, aut in capitulo, aut in claustro mira
quaedam et illis adhuc temporibus insolita de vita et
moribus monachorum coram eis rationabili facundia
disserens. Privatim quoque aliis horis agebat,
cum his qui profundioris ingenii erant, profundas
eis de divinis nec non saecularibus libris quaestiones
proponens, propositasque exponens. Quo tempore
et ego ad sanctitatis ejus notitiam pervenire merui,
ac pro modulo parvitatis meae beata illius familiaritate

utpote adolescens, qui tunc eram, non parum
potiri.
42.
Inter reverendum autem pontificem Lanfrancum,
et hunc abbatem Anselmum quid in illis diebus
actum dictumve sit, planum est intelligere his qui
vitam et mores noverunt utrorumque. Qui vero non
noverunt, ex eo intelligant quod, in quantum nostra
et multorum fert opinio, non erat illo tempore ullus
qui aut Lanfranco in auctoritate vel multiplici [ al.,
triplici] rerum scientia, aut Anselmo praestaret in
sanctitate vel Dei sapientia. Erat praeterea Lanfrancus
adhuc quasi rudis Anglus, necdumque sederant
animo ejus quaedam institutiones, quas repererat
in Anglia. Quapropter cum plures de illis magna
fretus ratione, tum quasdam [ al. omit. t. q.] mutavit

sola auctoritatis suae deliberatione. Itaque dum
illarum mutationi intenderet, et Anselmum [ al., Anselmus]
unanimem scilicet amicum et fratrem secum
haberet, quadam die familiarius cum eo loquens,
dixit ei: « Angli isti, inter quos degimus, instituerunt
sibi quosdam quos colerent sanctos. De quibus cum
aliquando qui fuerint, secundum quod ipsimet referunt,
mente revolvo; de sanctitatis eorum merito
animum a dubietate flectere nequeo.
43.
« Et ecce unus illorum est in sancta, cui nunc
[ al., nec], Deo auctore, praesidemus sede quiescens,
Elfegus nomine, vir bonus quidem, et suo tempore
gradui archiepiscopatus praesidens ibidem.
Hunc non modo inter sanctos, verum et inter martyres
numerant; licet eum non pro confessione nominis

Christi, sed quia se pecunia redimere non
voluit, occisum non negent. Nam cum illum, ut
verbis utar Anglorum, aemuli ejus et inimici Dei
pagani cepissent; et tamen pro reverentia illius ei
potestatem se redimendi concessissent, immensam
pro hoc ab eo pecuniam expetiverunt. Quam quia
nullo pacto poterat habere, nisi homines suos eorum
pecunia spoliaret et nonnullos forsitan invisae mendicitati
subjugaret; elegit vitam perdere, quam eam

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.