PL 159, col. 303
Tractatus de conceptione B. Mariae (Auctor incertus (Anselmus Cantuariensis)), J
exhibitio veneretur a cunctis, supervacue illa
adhuc informis materia coleretur, quae in nonnullis
saepe, priusquam plene in humanam effigiem transeat,
deperit et adnihilatur. Hac animi sui sagacitate
perfuncti quod antiquorum simplicitas et perfecta
in domina nostra constituerat charitas, festum scilicet
de conceptione ipsius sacratissimae dominae sua
qua se pollere gloriabantur auctoritatis ratione abolere
non timuerunt.
Visa ergo ratione summorum virorum in abolitione
festivitatis Matris Dei proficientium, videamus
etiam charitatem simplicium de tanti gaudii amissione
gementium. Simplices sunt, et profundis
rationibus philosophorum responsa quae expetunt,
fortassis reddere nesciunt. Dicunt tamen devota
in Domini Matrem charitate fundari, non magni
ponderis sibi videri omne quod dignitati aut honori
ejus humana laude defertur, si meritis illius et
insignibus comparetur.
Verumtamen dum ipsa insignia sua, ut dignum est,
devotione mundus ubique veneratur, quid sit quod
supremam originem illorum non pio oculo intuetur,
nonnihil mirantur.
Tantorum enim bonorum consummatio, quae per
ipsam Domini Matrem toti creaturae provenerunt,
videtur admonere mentem humanam pietatis
affectu exordium suum considerare. Et utique eam
venturam, ac Domini Matrem futuram tota Veteris
instrumenti series pandit. Sed utrum ita
proxime nascitura quovis oraculo aut angelo nuntiata
sit, sicut Dominus Christus filius ejus, aut
beatus Joannes praecursor et baptista ejusdem filii
ejus, aut illi vel ille de quibus, ut pene omnibus
liquet, sacrae Historiae plenissime narrant, in divina
pagina non habetur, in canonica Scriptura non reperitur.
In quo quid dispensatori omnium rerum Spiritui
sancto placuerit, non satis digne me posse considerare
confiteor, abs re tamen et contra fidem esse
non aestimo, si exordium conceptionis ipsius tam
a simplicibus Ecclesiae filiis aestimetur, ut tam
sublime, tam divinum, tam ineffabile fuerit, ut in
illud mens humana nulla perspicacitate assurgere
possit.
Nec mirum : fundamentum siquidem et quasi
quoddam seminarium civitatis et habitaculi summi
boni in eo ponebatur; et mansio lucis aeternae, et
templum quod corporaliter inhabitaret ille incorporeus
et incircumscriptus et creatus simul et vivificans
omnia Spiritus parabatur.
Dicit forte aliquis : Quid enim, major et excellentior
aestimari debet conceptio futurae Matris Dei,