PL 159, col. 310

Tractatus de conceptione B. Mariae (Auctor incertus (Anselmus Cantuariensis)), J

in substantia nostrae carnis dominandi jure
penetraret.
Nunc autem quae gloria, quis honor, quae jubilatio
cordis, quae jucunditas mentis, quae securitas aeternae
beatitudinis erit humanae naturae, quando illum sibi
viderit concorporalem, quem omnis militia coelorum
adorat super se verum Deum, cum Patre et
Spiritu sancto omnia regentem, omnibus imperantem,
et aeterne Patri suo consubstantialem et
coomnipotentem ? Hanc gloriam, hanc tantorum
bonorum possessionem nunquam humana natura
adipisceretur, si Deus ipse, pro expiatione peccati
Adae, in carne humana non nasceretur. Multo igitur
felicius et dignius in regno coelorum erimus quam
si Adam non peccasset futuri essemus. Et quid erit,

forte aliquis . . . . de memoria malorum, pro quorum
integerrima abolitione interminabiles gratias
agerent illi, quem praesentem semper habebunt,
suo piissimo Redemptori quicunque ibi fuerint homines?
Constat enim quod omnes omnium conscientiae
singulis patebunt non solum hominibus, sed et
angelorum et hominum et angelis et hominibus.
Cum igitur cherubim et seraphim, throni et dominationes,
aliaeque coelorum virtutes, in conscientia
singulorum cognoverint peccata illorum, seque talium
viderint omnino insontes, quomodo fieri poterit
ut eos non computent exinde viliores quam si nunquam
eis aliqui tales dominati fuissent errores?
Quomodo ergo felicius et dignius erunt in societate
angelorum, quorum vilitas nominatur ex communione

peccati Adae aestimatione ipsorum? peccare
namque infelicitas et indignitas, non peccare vero
felicitas et dignitas comitatur. Haec si quis dicit,
duci quidem ratione videtur, sed humana; nam
coelestia consideranti alia ab istis occurrit consideratio.
Non enim illi angelici spiritus, quorum similitudinem,
juxta promissum Domini, adepturi sunt
post hoc saeculum quique justi homines, in eis
considerabunt qui fuerint, sed qui sint, licet hi in
memoria sua habeant qui fuerint, ad laudem scilicet
et ad gloriam Salvatoris sui. Certe si aliquis in
hac mortali carne positus aliquo gravi morbo, verbi
gratia, lepra percussus, toto corpore vermibus scateret,
et cunctis eum intuentibus horridus immane

feteret, si aliquo eventu, utpote medicorum juvamine,
vel respectu mira facientis Dei misericordiae,
integrae sanitati restitutus fuisset, et res eis qui
eum prius noverant innotuisset, mox hi qui illum
ante abominabantur, si charitas in eis firma vigeret,
ipsum videre, ipsum alloqui, in ipso gratiam
Dei cuperent intueri, mirari, venerari, et ipsum duplici
honore censeri habendum : ipse nihilominus
suae infirmitatis non immemor, aliis etiam ignorantibus
eam ultro et cum quadam sui augmentatione
referret, ut primo et praecipue Dei gratia inde, seu
medicorum perita scientia, seu sua longanimitas,
vel devotarum precum cum beatorum operum diutina
exhibitione instantia, vel medentium inflicta
asperitas a salutis desiderato effectu non deflexerat,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.