PL 159, col. 318

Tractatus de conceptione B. Mariae (Auctor incertus (Anselmus Cantuariensis)), J

quid futurus vel facturus sim penitus ignoro;
et ideo quidquid de me sit eventurum, praesentem
postulationem ne oblivioni tradas, obsecro piissimam
dilectionem qua diligis unicum filium tuum, ut
me peccatorem a mortis auctore transferas in sortem
vitae aeternae; et tu, singulare praesidium omnium
ad te confugientium, vere et unice fili hujus castissimae
Virginis dominae meae, rogo te per dilectionem,
qua diligis ipsam dulcissimam Matrem tuam, sentiam
quandoque per effectum, quod mihi per eamdem
piissimam genitricem tuam opto impendi; tepido
licet, tamen qualicunque affectu. Quod si multitudo
scelerum meorum justitiam tuam ad me damnandum
magis erexit quam pietas Matris tuae misericordiam
tuam ad parcendum inclinaverit, tu, qui ubique

praesens, et in omni loco aeque potens es, aliquod
mihi tuae protectionis, quo ab inimicis meis abscondar,
obstaculum inveni, ne praeda daemonum factus,
detrudar in profunditatibus malorum inferni, ac si
nihil merear exaudiri, saltem in inferno constitutum
memoria et cognitione sancti nominis tui privari
non sinas, ne Satanae similis et cohaeres justitiam
tuam reprehendam, sicque aequitatis tuae
examen perversi murmuris obstinatione gravius
feram. Bone Domine, bone, si in his omnibus aures
misericordiae tuae mihi occludis, profecto non video
quid amplius rogem, quod largitatem misericordiarum
tuarum mihi impendat, et haec ignorantia
nimirum ex multitudine iniquitatum mearum mihi
provenit. Nam si densis illarum tenebris obvolutus

non essem, tu, qui lux es indeficiens, non mihi
deficeres, sed ignorantiae meae tenebras radio tuae
claritatis abigeres, sicque in lumine tuo constitutus
viderem te non esse Deum volentem iniquitatem
[(Psal. V, 5)] ,
et tamen nosse et posse habere cum
pia voluntate inaestimabilibus modis subveniendi
lapsis et oppressis miseria et iniquitate; et hoc,
Domine, sic esse firmissime credo, ac per hoc
intimo corde teneo et ore profiteor quia quidquid
de me feceris, qualicunque videlicet malorum pondere
presseris, nullo injustitiae livore turbatus in
his pertraheris. Sic quoque deletis ac dimissis peccatis
nostris, talis esto erga nos propter dulcem
amorem dilectissimae Matris tuae, ut . . . . . . Virginis
humanam de suae carnis substantia verum hominem

genuisse. Amen.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.