PL 159, col. 562
Liber de excellentia Virginis Mariae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
coaeternum, coomnipotentem, ex sua
natura sine initio Deus Pater genuit, et per eum
omnes creaturas visibiles et invisibiles ex nihilo
fecit. Hunc igitur sibi tam unicum quam dilectissimum,
et in omnibus omnino aequalem, non passus
est remanere solummodo suum, sed eumdem ipsum
voluit in rei veritate esse beatae Mariae unicum, et
dilectissimum, et naturalem filium, nec ita ut duo
essent, unus videlicet Filius Dei, alius filius Mariae,
sed idem ipse qui Filius Dei, in una persona esset
filius Mariae, et qui filius Mariae, unus et idem esset
in una persona Filius Dei. Quis haec audiens non
obstupescat et quod Deus tale quid velle potuerit,
non ultra omne quod dici potest admirabile ducat?
Puella de propagine Adam nata, de peccatrice progenie
orta, subito versa vice maledictionis Evae
benedicta praedicatur super omnes mulieres, et
concipit, et parturit, et parit hominem Deum, omnes
praevaricationes ab Adae filiis propulsaturum,
eosque in coelesti regno suo sibi cohaeredes constituturum.
CAPUT IV. De amore Virginis ad filium.
Quam mirabilis itaque et ineffabilis amoris affectus
considerari queat inter hunc talem tantae matris
filium, et hanc talem tanti filii matrem, perpendant
hi saltem quoquo modo qui unico dilectionis fervore
sese altrinsecus amant, mater scilicet filium et filius
matrem Perpendat, inquam, aliqua bona mater
quo affectu teneatur erga unicum et bonum filium,
et bonus filius simili modo perpendat qua pietate
moveatur erga bonam ac dulcissimam suam matrem,
et aliquatenus tentent, si quomodo in se
conjectare valeant, amorem hujus bonae matris erga
vere bonum et unicum filium suum, et istius boni
filii erga vere bonam et dulcissimam matrem suam.
Et quidem omnes homines ex conjunctione duarum
personarum, hoc est, maris et feminae procreantur,
et amorem suum utrique personae, id est patri et
matri naturaliter debent qui sic generantur, ipsisque
nihilominus suum parentes ambo, qui eos
genuerunt. Cum autem amorem, quem pater et
mater singuli debent filio suo, debet haec felicissima
matrum sola filio suo, amorem etiam, quem
debet, quilibet filius simul suo patri et matri, ille
filius vere Virginis debet suae soli matri. Nam sicut
alii filii nascuntur ex patre et matre, ita filius ejus
natus est ex ea sola matre. Excedit itaque omnes
amores parentum in filios, aut filiorum in parentes
amor istius matris in filium suum et istius filii