PL 159, col. 604

De beatitudine coelestis patriae (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

patientem, sua indigentibus largientem, in
Dei servitio sedulum, et quae sibi fieri vult aliis benigna
mente facientem, plurimaque in hunc modum,
et hic talis judicabit se viliorem illi quemlibet esse
luxuriosum, superbum, injuriosum, depraedatorem,
Dei servitium, quantum valet vel audet, devitantem,
et qualiter aliis contraria faciat pro posse elaborantem.
Ita oportet, necesse est. Aliter enim divinae
paginae humilitatis metas excedens, non obedit. Nec
aliquis aestimet sacram Scripturam cuivis quidquam
praecipere quod debeat judicare factu impossibile
esse.
Quia igitur scriptum est ut quisque se viliorem
omnibus aliis non solum ore pronuntiet, sed etiam
intimo affectu cordis credat, qualiter quod impleri

queat, considerare studeatis cujus mentem divinus
Spiritus tetigit, ut se in hujusmodi exercere velit.
Grave siquidem est ut, bonam et sanctam vitam
agens, perversi cordis et operis homini se judicet
ex intimo corde inferiorem, cum naturalis simul et
divina lex sanciat bonum semper malo praestantius
esse, et huic aeternae gloriae retributio, illi sempiterni
opprobrii poena paretur. Ex effectu itaque mercedis
utriusque patet quid cui praestet. Si ergo bonus se
judicat malo inferiorem, malum praepostero ordine
sibi facit superiorem. Quod sic esse verum natura
non admittit. Aut igitur veritati contrarius erit qui
se bonum malo credit inferiorem, aut, si non credit,
divinae paginae, quae hoc jubet, inobediens erit. Sed
horum nihil admittendum.

Videndum igitur est quonam modo fieri valeat
ut et veritas non deseratur, et divinitatis praecepto
obediatur. Cum ergo quivis hominum vult comparare
se ad alium, quid in se a se habet, et quid alter
non a se, sed per Dei gratiam habeat; a se quippe
nemo, nisi malum, per gratiam vero Dei habet, si
quod bonum. Ponat itaque malum suum cum malo
alterius, et statim videbit quid horum sit potius.
Perpendat etiam omnia in futurum juncta servari,
et ne forte ipse occulto Dei judicio a bono decidat
et alius a malo resurgat gnarus attendat.
Quicunque igitur tali consideratione se studuerit
examinare, profecto non residebit in animo suo quo
se debeat prae aliis magnificare. Eoque magis Deo

proximus adhaerebit, quo de se humillima sentiens
nullum contemnit, sed ut omnium vera dilectione
potiatur sub Deo contendit.
Haec, ut ex ore B. P. Anselmi accepi, conscripsi,
satisfacere cupiens voluntati amici mei, me hoc facere
obnixe rogantis. Cui et epistolam destinavi,
quam in exordio hujus opusculi ponere non omisi,
cavens ne quis, materiae pulchritudinem et dictaminis
foeditatem intuendo, aestimaret Anselmum ex
materiae quidem formositate illud composuisse, ex
dictaminis vero vilitate, quo mentis illius perspicacia
et lepos eloquiievanuerit. mirum duxisse.
Noverit tamen quicunque in sui notitiam transire dignabitur ipsum Patrem hoc saepe legisse et audisse, suaque sancta manu et auctoritate examinatum posteris ad transcribendum ac legendum commendasse. Sit igitur Deus benedictus in omnibus. Amen.

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.