PL 159, col. 625

De S. Anselmi similitudinibus (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

daemomibus namque et hominibus damnatis, sanctorum
consummatio erit interminabilis luctus et aeterna
damnatio. Nam cum isti obtinebunt corporis et
animae gaudium sempiternum, tunc similiter et illi
ibunt in supplicium aeternum. Quod quia daemones
non latet, modis omnibus laborant sanctorum incrementum
impedire. Quoniam quidem, donec ultimus
illorum eis associetur, non includuntur, sed habent
potestatem tentandi electos Dei, quatenus qui probati
invenientur digna remuneratione coronentur; victi
vero atque reprobi perenniter puniantur. Vigilemus
ergo, ut Salvator admonet, quia adversarius noster circuit, quaerens quem devoret
[(I Petr. V, 8)] . Illum
autem devorat quem sua suggestione in malis actibus
indurat. Notandum etiam quod qui bonis alterius

arridet, sanctis consentit; qui vero invidet, diabolis.
Siquidem magis puto ejus salvationem sperandam
qui parum boni facit et benefactis aliorum favet
quam illius qui multa facit et invidet. Is etenim cui
benefacta aliorum placent, si damnatus etiam esset,
juste taliter conqueri posset: O vos sancti, semper
de vestra justitia juste laetatus fui. Itaque, si beatitudinis
vestrae particeps non fuero, inde damnationem
accipiam unde semper gaudebam.
CAPUT XLVI. De similitudine inter Deum et quemlibet regem suos judicantem.
Inter salvandos autem et damnandos sic Deus
discernit quomodo rex quidam inter fideles et infideles
imperii sui. Hic itaque rex, praeparato ex una

parte quodam convivio magno et ex alia parte
quodam carcere tenebroso, disposuit quia quoscunque
sibi fideles poterit comprobare, postquam omnes
congregati fuerint, faciet simul discumbere; quoscunque
autem sibi infideles esse convincere poterit,
postquam et ipsi fuerint congregati, in tenebrosum
illum carcerem simul faciet detrudi. Omnes itaque
ad se invitat, ut quis sit fidelis quisve infidelis
agnoscat. Horum autem fidelium et infidelium, qui
omnes invitantur, alii praecedunt, alii subsequuntur.
Fidelium igitur cuicunque, ut venerit, postquam
vere esse fidelis comprobatus fuerit, datur mistum interea
cibi, donec conveniant omnes qui cum ipso sunt
coenaturi, ut simul incipiant omnes epulari. Infidelium

autem, ut venerit quisque, postquam convictus

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.