PL 159, col. 630

De S. Anselmi similitudinibus (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

Radius quippe oculorum nostrorum, in sublevatione
palpebrarum, usque ad coelum pertingit, et ictus
earum totus in semet ac integer redit. Amplius,
constat quidem animas sanctorum, quae jam coelestia
tenent, necdum plena felicitate frui, donec incorruptibilitate
corporum suorum potiantur; quam
cum adeptae fuerint, non erit quod amplius velint.
Haec itaque corpora, si eas a sua velocitate aliquatenus
tardiores aut graviores efficere deberent; nimirum
eorum potius consortium abhorrerent quam
appeterent. Igitur ea, quam diximus, velocitate dotabitur
homo sanctus, cum ad veram vitam fuerit
translatus. Malus vero tanto poenarum pondere premetur,
ut nec pedem quidem, vel manus, vel aliquid
sui corporis possit movere. Unde et illud in Evangelio:
Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum
in tenebras exteriores
[(Matth. XXII, 23)] .
CAPUT LII. De fortitudine et imbecillitate.
Tertia pars beatitudinis fortitudo dicitur; miseriae
vero, imbecillitas, quae ei opponitur. Sed quae est
hominum fortitudo in hac vita, quorum plenam
navim echinus in mari retentat? Quia tamen homo
imbecillia quaedam superare valet, nec omnino
imbecillitati subjacet. Itaque nec fortitudinem perfectam,
nec summam hic habet imbecillitatem. Verum
praestabunt viribus quicunque supernis meruerint
civibus associari, in tantum, ut nullatenus illis
quidquam obsistere valeat, vel si movendo quid
aut evertendo volverint a suo statu, quin illico cedat.

Nec in eo quod dicimus majori laborabunt conatu
quam nos modo in oculorum nostrorum motu. Ne,
quaeso, similitudo illa angelorum nostro excidat ab
animo quam adepturi sumus in futuro, quatenus,
si in hac fortitudine aut in his quae dicturi sumus,
exemplum non occurrit, vel ipsa, per quam angelis
adaequabimur, ad ea comprobanda prosit. Sic
igitur in quibus angelos valere constat nostra
nihilhominus fortitudo valeat; neminem autem qui
dubitet puta existere angelos ea qua volunt
fungi fortitudine. Cum igitur similes eis fuerimus,
nunquam imbecilliores illis erimus. Sed fortassis
quaeret aliquis: Quid nobis tunc illa fortitudo praestabit,
cum singulis tam convenienter, ut convenientius
nequeant, ubique dispositis, nihil immutandum,

nihil vertendum, nihil statuendum sit in quo vires
suas quis exercere possit? Qui haec dicit paucis
nobiscum quid in hujusmodi habeat usus humanus
attendat, et videbit quia non semper omnibus quae
habemus et quae nos habere non parum gaudemus
actu utimur; sicut, verbi gratia, ipso visu potestate
aliqua nonnullarum scientia rerum, et multis in hunc

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.