PL 159, col. 633

De S. Anselmi similitudinibus (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

modo. Credere tamen et incunctanter, ut mea quidem
fert opinio, astruere licet sanitatem vitae futurae
ita jugem, et immutabilem ac inviolatam fore ut
ineffabili quadam dulcedine suavitatis totum hominem
repleat, et omne quod alicujus in se vicissitudinis,
mutabilitatis, aut laesionis suspicionem
praetendere queat, procul arceat atque repellat. Sic
igitur justus erit sanus. At vero quemlibet injustum
tanta ibi infirmitate scias infirmari ut nullo postmodum
medicamine queat medicari.
CAPUT LV. De voluptate et anxietate.
Sexta pars beatitudinis est voluptas; miseriae vero,
anxietas. Illam homines appetunt, hanc vero refugiunt.
Verum, eum eam in hac vita quaerunt, non

nisi per anxietatem invenire possunt. Cumque ad
id pervenerint quod voluptatem putant, non nisi
laborando eodem perfrui valent. Quod si etiam
usi fuerint immoderatius, rursus eis in anxietatem
vertitur. Quia tamen in eo qualitercunque delectantur,
nec omnimodam anxietatem patiuntur.
Post hanc vero vitam, aut in omnimoda voluptate
erunt, aut omnino replebuntur anxietate.
CAPUT LVI. Similitudo ferri igniti.
Sicut enim ferrum ignitum quacunque sui parte
continet ignem, sic in se boni voluptatem, mali
vero sentient anxietatem. Hanc vero voluptatem
neminem in hac mortalitate viventem esse puto
vel fuisse qui eam, ut est, senserit vel gustaverit,

ut illius saporem vel habitudinem aliis declarare
possit.
CAPUT LVII. De duabus beatitudinibus totidemque miseriis.
Dicamus tamen aliquid ad hanc declarandam.
Dicamus duas beatitudines et item miserias esse
duas, majorem videlicet atque minorem. Majorem,
regnum Dei; minorem vero, in qua Adam fuerat
primo positus, paradisi gaudium dicimus. Item majorem
miseriam, aeternum ignem gehennae; minorem
autem, aerumnas fatemur vitae praesentis, quas,
dum vivimus, incessanter patimur. Beatitudinem
quippe neutram aliquando experti sumus. Quod si
saltem illam parvam beatitudinem quam Adam in
paradiso positus habuit experti essemus, forte per

hanc illam majorem aliquo modo conjectando videre
possemus, sicut nunc in minori miseria nati, nutriti
et adulti, multa de majori miseria, quoties volumus,
edicere et explanare valemus. Itaque cum voluptas,
de qua agimus, constet esse una portio summae
beatitudinis, quo illam modo explicemus, ut capiatur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.