PL 159, col. 715

Vita Wilfridi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

qua nascebatur coelitus emissa omnes circumfusae
noctis tenebras radio suae lucis abstersit. Quique
igitur vicinorum tanti luminis magnitudine subito
terrore turbati, ii domibus proruunt, et stupore
affecti singuli quod primo capere poterant arripiunt,
et in turbam coacti turbato murmure ad ignem
concite currunt. Ad domum usque pervenientes,
flammam, ut coeperat, radios emittentem inveniunt;
sed domum et quaecunque vicina nil laesionis pati
mirantes aspiciunt. Nimio itaque stupore paventes:
« Pape! inquiunt, quidnam signi hoc nobis innuere
putas? nimirum divini est numinis omen. » Et domum
irruere volentibus occurrerunt mulieres de domo,
dicentes: « Sustinete, sustinete, precamur, quo ruitis?
ad causam ignis cognoscendam quem prae

oculis habetis tantopere tenditis? non aliam esse
quam puerum nunc maternis visceribus editum pro
certo noveritis. » Quo cognito, gressu reflexo in sua
redeunt, magnalia Dei sua devotione venerantes.
Quid ad haec dicendum? antiquum Moysi famulo
Dei ostensum in rubo miraculum videmus, cum
ecce in domo pueri Dei ignis aestuat, nec comburit;
flamma emicat, nec aliquid consumit. Et illud
quidem antiquitus factum quid signi protulerit, jam
mundus agnovit: hoc autem in seipsa experta pene
totius Anglici regni nobilitas didicit. Re etenim
ipsa probatum est, quod sicut olim Dominus populum
suum ex Aegyptia servitute liberaturus, ipsius
liberationis ministerium Moysi per ignem rubi demandavit;
sic et nunc idem Dominus alium populum

suum a tenebris vitiorum educturus, quem
ejusdem eductionis magisterium habere delegerit,
per emissum coelitus ignem designavit.
5.
Primordia ergo vitae beatissimus Pater Wilfridus
tantae nobilitatis signo accipiens, cum esset
puer bonae indolis, eidem nobilitati sua industria
morum nobilitatem superaddere studuit. Unde aetatem
moribus transiens, nil puerilis levitatis, nil insolentiae
in suis moribus admittere voluit; sed ita se
tempore adhuc tenerae aetatis modeste et circumspecte
in omnibus gerebat, ut merito a majoribus
quasi unus ex ipsis amaretur, veneraretur, amplecteretur.
Vultus enim magnae venustatis, sed in habitu
vultus erat ei multo venustior mos probitatis. Facundae,
ut id aetatis tenor admittere poterat, munia

linguae, non garrulitati vel detractioni aut contentioni,
sed iis quae Dei sunt summo studio dedicare
curabat.
6.
At postquam perfectioris aetatis attigit metas,
defuncta matre, statuit natales relinquere fines,
quo liberius posset Domini servitiis operam dare.
Quod ubi patri suo retulit, libenter ejus votis ac desideriis
coelestibus annuit, eumque salutaribus coeptis
insistere jussit. Ubi vero quartum decimum aetatis
explevit annum, comitatus munimine Dei, venit ad
reginam Eanfledam nomine: a qua benigne susceptus
et aliquandiu magno cum honore detentus,
innotuit sibi propositum suae mentis in eo quampotissimum
esse, ut relicto saeculo Dei se manciparet

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.