PL 159, col. 723
Vita Wilfridi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
ecclesiasticae traditionis expeteret, in ea pontificali
auctoritate statuere. At ille tali in causa reniti fas
esse nequaquam existimans, regiae voluntati assensum
praebuit. Ad ecclesiam igitur venit, et quae per
Spiritum sanctum agenda cognovit, sedulus inibi
administravit. Is primus erat, qui inter episcopos
de Anglorum gente creatos catholicum vivendi morem
Anglorum Ecclesiis tradere didicerat : unde et
perplura catholicae observationis moderamina quaque
per easdem Ecclesias sua doctrina diffundebat.
Quare factum est ut, crescente per dies institutione
catholica, Scoti omnes qui tunc morabantur inter
Anglos, aut his manus darent, aut ad suam patriam
repedarent.
22.
Beatus autem Wilfridus, prout ei facultas
inerat, hac illac propter verbum Dei disseminandum
magna populi frequentia comitatus pergere
consueverat. Quod cum tempore quodam faceret,
devenit in locum ubi natus fuerat atque nutritus.
Cujus loci indigenas verbo vitae coelestis enutriens,
multos ab amore terreno avertit, et ad amorem omnipotentis
Dei convertit. Unde factum est ut plures
ibidem cellas Domino servire volentibus institueret,
et quonam pacto eorum vita componi deberet,
unumquemque prudenter instrueret. Sicque per
tres continuos annos modo Cantuariensis Ecclesiae
dispositioni, modo illorum exhortationi et illorum
correctioni suae providentiae curam impendit. Et
licet episcopalis cathedrae proprium locum nusquam
haberet, tamen episcopali officio studiose intentus
satagebat qualiter diabolo sua vasa eriperet, et ea
Domino Christo conciliaret, atque in sanctae conversationis
proposito corroboraret.
23.
Emenso autem spatio trium annorum, Theodorus
a Vitaliano papa archiepiscopus consecratus
et missus, Cantiam venit : susceptaque sede pontificatus
in metropoli civitate, mox secundum quod
vigorem ecclesiasticum decebat, ea quae circumquaque
emendanda erant, summa prudentia et pontificali
auctoritate in melius mutare studebat. Ut
vero comperit Ceaddam contra canonum statuta in
episcopatus gradum fuisse consecratum, publica
illum increpatione redarguit, et quod degradari jure
deberet paulo districtius minatus est. At ille, ut erat
magnae humilitatis et mansuetudinis vir : « Si me,
inquit, asseris contra scita canonum ordinatum,
libenti animo exordinari concedo, cum profecto
nunquam tanti apud memetipsum exstiterim, qui
loco hujusce regiminis vel ad horam praeesse debuerim;
sed obedientiae causa jussus subire, hoc
licet indignus consensi. » Qua responsionis ejus
humilitate Theodorus accepta, dixit eum nequaquam
gradu sacerdotii se velle privare. Verum quia (ut
diximus) inordinate ad tantum ministerium fuerat
ordinatus, ipse ordinationem ejus canonica ratione
consummavit. Sed ille considerans se non juste
episcopatum alterius episcopi obtinuisse, poenitentia
ductus elegit potius tali honore carere quam alterius
cathedrae ulterius injuste praesidere. Discessit