PL 159, col. 726

Vita Wilfridi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

instituit. Haec propter summa quies erat plebi legalia
jura tenenti, terra frugibus et tranquillitate opima suis
cultoribus non modo egestatem colebat [ f. tollebat],
sed et operi Dei absque sollicitudine saecularium
rerum curam impendere permittebat. Classica dira
silent, nec latronum incursio formidatur. Quid
plura? ut cuncta brevi edicam, promicat Ecclesia
pacato foedere nexa. Quae ut diabolus vidit, propria
sibi malignitate invidit, et tractans secum pacis interruptioni
causas invenit. Spiritu namque superbiae
suae invadit gentem Pictorum in tantum, ut ea gens
(quod semper ferre consueverat) bello a se tentaret
excutere jugum Anglorum. Praefuit eo tempore regno
Nordanhumbrorum Ecfridus filius Oswii regis, qui
patri suo in regnum successerat, vir in armis strenuus,

et beati Wilfridi amicitiis vehementer astrictus.
Hic ergo pontifici negotium Pictorum quod incumbebat
exposuit, atque ut rebus opem suae intercessionis
ferret supplici prece admonuit. Cujus
dehinc benedictione vallatus atque sanctissima oratione
comitatus, cum parva militum manu Pictis
occurrit, Pictosque occursantes catervatim prostravit,
et Pictorum tumorem gladii ultione repressit.
Et quid morer? dat stragem late, redeunt in
colla catenae: sicque victoria laeta potitus rediit, et
eximias propugnatori suo gratias egit. Hoc modo
genti Anglorum pax restituta per annos aliquot
mansit. At regno Merciorum post haec in dissensionem
elato, rex praefatus armis pacem revocare desiderans,
obvius eidem regi in bellum processit,

pugnam commisit, quam quaerebat pacem, duce fugato
exercituque prostrato, victor obtinuit. Ea nimirum
re huic regi sic processit, quo Deus ostenderet
preces beati Wilfridi ante se penitus cassari non
posse. Nec mirum. Qui enim in Evangelio dixit omnia
fore possibilia credenti [(Marc. IX, 22)] , merito
illi quem et fide catholicum, et in operibus ejusdem
fidei praecipuum ipsa Domini sapientia vidit, quae
juste petebat, possibilia esse concedere debuit. Nam
de illius fidei integritate quis dubitare, aut quis de
perfectione operum ejus digne valeat disputare?
Verumtamen paucis opera ejus quaedam describantur,
quae et integritati suae fidei testimonium praebeant,
et illius cordis devotionem imitari volentes

quod imitentur prae oculis habeant.
28.
Ac primo dicendum quod optimis a puero
moribus institutus, nulla quoad vixit eisdem potuit
ratione abduci incommutabilis justitiae cultor, nec
favore remitti, nec detractione diduci, nec laudibus
decipi, nec vituperationibus in zelum poterat commoveri.
Per noctem divinis insistens obsequiis,
corpus suum quod ab omni contagione ex utero
matris suae mundum custodierat, tam vigiliis quam
frigoribus mire afficiebat, singulis illud noctibus
aqua frigida tinguens, nec prius ab hac consuetudine
cessans, quam Joannis apostolicae sedis antistes
eum pro aetatis suae gravitate huic proposito
finem juberet imponere. Non hunc ardor aestatis,
non frigus hiemis ab instantia coepti operis Dei

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.