PL 159, col. 731

Vita Wilfridi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

provincia totam cum nova Dei plebe hiemem feliciter
exigens, deinde pergendi Romam iter repetiit, et
Galliam perveniens nota sibi regis Dagoberti moenia
subit. Quem ipse rex visum mox recognovit, eumque
multa cum laetitia hospitio suscepit, et vocatis
hominibus suis, hac eos voce alloquitur: « Virum
hunc quem ecce coram habetis, magnopere dilectioni
vestrae commendo, rogans ut illi in quocunque negotio
vestri opus habuerit assistatis, siquidem me,
sicut credere fas est, sincera mente amatis. Hujus
etenim probitate et industria vobis redditus, vobisque,
ut impraesentiarum videtis, regia sum dignitate
praelatus. Nam dudum, velut ipsi recordamini,
cum popularibus insidiis fere perditus essem, exsul
quaque liberationis meae gratia oberrassem, pelago

quoque jactatus ad ignavos Hibernos perlatus fuissem;
hinc me inde adductum magna benevolentia
secum aliquandiu tenuit, ab omni periculo protexit,
atque nativo solo incolumem ac tutum restitui posse
donavit. Quapropter per meam et vestram vos obtestor
salutem ut, si qua in vobis est fides, tantum
servemus amicum, et vicem exhibitae mihi dilectionis
ac benevolentiae communiter gratiosi procurramus
[ f. procuremus] ei rependere. » Ad haec dicta
quique laetantur, suamque laetitiam vehementi acclamatione
testantur. Neque enim leve judicabatur inter
illos quemquam subjectorum vel mutire contra
praeceptum aut voluntatem principis sui. Hinc sedes
et praedia, dignitates et varia dona sancto a rege
offeruntur, atque ut sui regni dignaretur terras incolere

ac incolendo juri proprio vindicare, multis
precibus exoratur.
35.
Sanctus autem, sui propositi memor, regiae
voluntati non cessit: sed quibusdam necessariis rebus
assumptis, quin etiam sociato sibi quodam
praesule Deodato nomine, a curia recessit. Inde
Campaniae ducem vocabulo Bertherum adiit, et ab
eo nobiliter susceptus est. Qui post exhibita verae
charitatis atque humanitatis officia, cum homine Dei
residens coepit ei enarrare, qualiter inimici ejusdem
voluerint eum perdere, et se ad intentionem ejus
oblatis muneribus inflectere. « At ego, inquit, non
immemor quid fidelitatis et amicitiae quondam in
pagano quodam rege repererim, cum de patria mea

pulsus apud eum exsularem; nolui minus fidelis
inveniri Christianus tibi Christiano, quam homo
paganus mihi exstitit homini Christiano. Siquidem
rex Hunorum gentilis cum causa tuendae meae salutis
me secum degentem retineret, iniit mecum foedus
in nomine dominorum [ f. deorum] suorum, quod
me nunquam inimicis meis quavis occasione proderet.
Post aliquot vero dies nuntiis ad se ex parte
inimicorum meorum venientibus, et ingentem pecuniam
pro interitu meo sibi pollicentibus: « Dum,
inquit, vitam meam succidant, si ego pro quovis
lucro terreno vobis cedens, initum foedus quoquo
modo dissolvero. Si ergo homo infidelis, ut falso deo

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.