PL 159, col. 765
Vita Oswaldi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne
collatio! Quis ipsam edisserat? hortatur deinceps
senex juvenem ne retro abeat, ne posita super aratrum
manu post tergum aspiciat
[(Luc. IX, 62)] , ne
laqueos saeculi jam evadere incipientem suis laqueis
inimicus involvat. Ad quae ille: Ruptis vinculis
voluptatum carnalium, jam, inspirante Deo, libertati
donatus sum; et iterum me traderem miserrimae captivitati
sub earumdem voluptatum vinculis vinciendum?
Non aestimabam me hoc ordine Christum sequi
debere. Amorem sui mihi concessit ex notitia Scripturarum
suarum; et nunc eum desererem? Talem
videlicet fructum capiendo ex meditatione earum?
Imo, Pater, si placet, dic, nec dubites ubi velis perficiam
quod proposui; aut certe si libi grave non est,
ipse propanam quod disposui. Ait, die. Regulam,
inquit, beati Benedicti servare sub obedientia volo;
et idcirco in Gallia apud Floriacum, ubi ipsius Patris
reliquiae dicuntur haberi, monachus fieri mente revolvo.
Nam, juxta quod mihi mea aestimatio dicit,
nusquam rectius servanda sunt nec forte servantur
quae idem Pater instituit, quam in loco quem ipsemet
sua corporali praesentia in perpetuum honorare non
desistit. Antistes ad haec: Idem, inquit, sentimus;
idem sapimus; in idem nostra intentio tendit. Monachus
loci illius sum. Habitum enim religionis ad onus
regiminis, sub quo gemo, vocatus inde suscepi; et
propterea te, quem specialius amo, monachum ibi
fieri potissimum opto. Et quidem haec patriae demutatio
ea re tunc ita utriusque voluntati complacuit;
quoniam per id temporis religio monachici ordinis,
quae, cum propter barbarorum frequentes irruptiones,
tum propter quorumdam malignantium turbulentas
seditiones dudum in Anglia pene tota obsoleverat,
necdum sui vigoris statu reformata claruerat.
Mittitur ego juvenis Floriacum, illic floribus fulciendus
virtutum. Mittuntur quoque cum litteris
commendatitiis dona quamplurima, juvenem et dicto
et facto abbati ac fratribus commendantia.
Suscipitur, et monachus habitu factus, vita quoque
monachi in ipsis primordiis est decoratus. Qui
igitur venerat ab aliis doceri alios imitari, talem se
illis exhibuit, ut satis haberent in eo quo docerentur,
quod imitarentur. Erat enim somno parcus, cibo
sobrius, in loquendo discretus, in oratione assiduus,
in aliis autem virtutibus, patientia dico, humilitate,
benignitate, mansuetudine, caeterisque hujusmodi
quam fortis, quam subditus, quam benevolus,
quam constans exstitit, ex sincera charitate,
qua supra humanam aestimationem ad omnes erat
diffusus, conjici potest, Apostolo dicente: Charitatem
patientem esse, benignam esse, non aemulari,
non inflari, non agere perperam, nec quaerere sua,
nec irritari, non cogitare malum
[(I Cor. XIII, 4)] , et
caetera, quae mihi brevitati studenti exsequi longum
est. Hic idem Domini servus secretum in ecclesia
locum ab abbate acceperat, in quo pro modo conversationis