PL 159, col. 771

Vita Oswaldi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

constituentes. Inter hos fuit quidam, Ednothus nomine,
qui gradu sacerdotii functus ob sagacitatem
et industriam suam Senior ab aliis cognominabatur.
Collecti itaque fratres duodenarii numeri summam
complent, quos Pater Oswaldus, ut juxta sancti
propositi normam Domino Christo die noctuque
servirent, in villa sui pontificatus quae Westberi dicitur
collocavit, instituens eis praefatum Germanum
praepositum et institutorem, nec non delegans ex
suis quae illis sufficerent ad eorum sustentationem.
Degebant igitur illo in loco, servorum Dei per omnia
et in omnibus vitam agentes; quorum studiis sanctus
vir eximie delectatus eos frequenter visitare, eis
monita salutis aeternae ministrare, eos consolari,
inter eos conversari, et divinis operibus, hymnis,

psalmis, jejuniis, vigiliis et orationibus, sanctis
quoque meditationibus solebat operam dare, seque
ab exterioribus curis ac saecularibus negotiis per
internam mentis quietem magnifice recreare.
His ita dispositis, festum Dominicae resurrectionis
instabat, et ad regis curiam totius regni nobilitas
convolabat. Adunati principes laetos dies agunt valdeque
solemnes. Jam soluta curia in sua quique
redibant, et ecce de regiis militibus unus dives ac
potens morti subactus plangebatur a pluribus. Hujus
exsequiis pius interfuit Pater Oswaldus, qui et ipse
curiam inter primos Angliae proceres venerat, regi
acceptus firmaque ejus amicitia fretus. Hunc Aegelwinus
quidam de potentioribus regni ducibus modesto

incessu, demisso vultu funus sequentem atque
psallentem attendens, in amicitiam illius evectus
est. Antehac enim auditis probis ac mansuetis moribus
ejus, quos magistra virtute comparatos induerat,
magni eum prae se jamdudum habebat, et in
hoc animum composuerat, ut si qua in re voluntati
ejus obsequi posset, libens id ageret. Quam voluntatem
ejus quibusdam indiciis vir Dei intelligens,
inter alia quae cum eo de vera Dei ac proximi dilectione
locutus est; innotuit illi se quosdam monachos
in episcopatu suo religiose viventes habere,
sed locum in quo degebant illorum conversationi
nimiae strictitudinis esse, praesertim cum pene quotidie
in numerum eorum quidam currerent, quos
eo quod Dominum quaerebant repellendos nullo modo

judicabat. Et subjunxit velle igitur, si religioni tuae
molestum non est, quatenus, si aliquem locum sub
tua dominatione monachorum habitationi accommodum
habes, eum aut solius animae tuae obtentu aut
alicujus muneris interventu mihi concedas, quatenus
inibi monasterium construam, et per memoratos fratres
monachorum conversationem de auctore illic
constituam. Magnum enim quiddam est ante Deum
vita monachi, et imitandum omni Christiano homini.
Quicunque enim in hac vita ad vitam tendere et
mortis laqueos cupit devitare, profecto id nullo pacto
efficere praevalet, nisi vita sua vitae monachorum quadam
dispensatione concordet. Vita namque monachi,
quae vere vita monachi est, cuncta admittit quae docet.
Perfectio Christiana cuncta dimittit, quae a

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.