PL 159, col. 773

Vita Oswaldi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

omnes, diaconi et subdiaconi omnes aut caste viverent,
aut Ecclesias quas tenebant una cum rebus ad
eas pertinentibus perderent. Habebat autem regem
Edgarum in hoc negotio fidelem fautorem, constantem
adjutorem, firmum defensorem. Qui rex ipsius
Patris consilio utens, curam exsequendi decreti
hujus super totum regnum duobus viris injunxit,
Oswaldo scilicet episcopo Wigornensi et Athelwoldo
Wintoniensi. Quod illi zelo domus Dei succensi, et
divinitatis amore subnixi, et insuper praedicta auctoritate
muniti, strenuissime sunt exsecuti. Nam,
ut de aliis taceam, beatus Oswaldus septem monasteria
in sua dioecesi regulari disciplina, ejectis clericis
feminarum consortium Ecclesiis anteponentibus,
instituit, delegato eis super ea quae Ecclesiae

prius habebant tanto ex munificentia regis et aliorum
principum regni subsidio rerum, ut cohabitantibus
sufficeret ad victum atque vestitum. Wincelcumbensi
vero monasterio, quod de septem unum
erat, supra memoratum Germanum in abbatem
ordinavit, et aliis singulis singulos in religione probatos
abbates praeposuit. De quibus quidam, Folberhtus
nomine, Perscorensi Ecclesiae, quae una de
septem abbatiis est, in abbatem praelatus est, vir
moribus gravis et ferventissimus cultor monachicae
institutionis, sed in subditos, quod valde in eo reprehendebatur,
nimiae et indiscretae severitatis, Is ad
extrema perductus, et huic vitae subductus, atque in
feretro mortuorum more locatus, recepto spiritu,

trepidantibus cunctis erexit se. Igitur fugientibus
aliis, praefatus Germanus accessit sciscitans quo vel
a quo ductus sit, quid viderit, quid illi contigerit,
et ob quid reversus sit. At ille se a beato Benedicto
in visionem Dei perductum fuisse, et Deum sua
peccata meritis dilectoris sui Oswaldi sibi indulsisse,
atque ad intimandam sanctitatem ipsius Patris se
revixisse respondit. Rursus quaenam forma, qui
habitus, quis Patris Benedicti comitatus exstiterit,
percunctatus, habitum gemmarum nitore praefulgidum,
formam ejus ultra humanam aestimationem
decoram, comitatum innumeris candidatorum millibus
monachorum et speciosissimarum sanctimonialium
respondit esse compositum. Quo dicto conticuit,
et accepto viatico Dominici corporis dimidium diem

supervixit. Itaque vitam obitu iterato finivit.
Post haec in aliis Angliae partibus ad parochiam
suam nil pertinentibus insignes Ecclesias ob praefixam
causam clericis evacuavit et eas memorata
auctoritate subnixus viris monasticae institutionis
sublimavit. Sunt autem hae: Ecclesia pretiosi martyris
Christi Albani, ecclesia sanctae Aetheldrithae
virginis in Heli, et illa quae apud Beamfletam constituta

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.