PL 159, col. 782

Vita Oswaldi (Eadmerus Cantuariensis), J. P. Migne

opus haberet, locus quietis, vae misero! is
primus occurrit, quem venerandus praesul Oswaldus
sedere frequentius morem habebat. Non ergo veritus
sanctitatem loci, quam fuerat ex assiduitate
pontificis nactus, in eo sese dejecit, somno inibi ac
dulci quiete velut sibi pollicebatur fruiturus. Et jam
quiescentem lenis sopor involvit, sed absque mora
eum ab ipsa quiete irruens daemonum multitudo
atrociter evolvit. Astant quippe illi plures teterrimi
spiritus, et ab eo districta examinatione perquirunt
quaenam illius mentem dementia ceperit, quae sibi ut
se in loco tanti pontificis collocaret subripere potuit.
Ad quod rationem quam pro sui excusatione proferret
nullam habentem invadunt, torquent, laniant,
hac et illac trahunt, ab imo sursum rapientes, de

sursum ad ima dejicientes. Quid miser ageret? Sciebat
ubi erat; nec se tanta angustia involutum vel
loco avellere, vel ad subveniendum quemdam poterat
interpellare. Tandem tamen violento conatu erupit
in vocem, et horrido clamore infremuit. Qui circa
erant ex abrupto dormientis sono perterriti accurrunt,
vociferantem pulsant, pulsantes excitant, excitatum
quid dormiens passus sit diligenter interrogant.
At ipse pavens ac pallens, quo casu quid fecerit,
quid aut a quibus audierit, quid pertulerit, ex
ordine pandit. Ad quorumcunque ergo notitiam
istud perlatum est, non soli viro, sed et iis quae sua
inter erant deinceps honorem ac reverentiam per
omnia deferebant. De quibus licet plurima scribere

fortasse possemus, tamen, ne cui taedio simus, illa
omittimus, intendentes videlicet brevitati qua nos
scripturos fore decrevimus.
Itaque ad sacrum ipsius transitum styli officium
convertamus, et opus quod paucis huc usque protraximus,
suo, sicut Deus concesserit, fini subdamus.
Referre etenim qualiter Pater ipse Oswaldus Rameseiam
postremo reliquerit, quantis lacrymarum imbribus,
praesagis, ut autumo, illum amplius eo non
rediturum, a fratribus dimissus sit, forsitan conjectando,
quis possit, certe autem rei veritate neminem
pronuntio posse. Discedentem vero non modo
monachi, quos illic adunaverat, sed et plebs hinc
inde sub uno coacta deducunt, singuli se illius sanctitati
commendantes, sibi ab illo benedici supplici

devotione flagitantes. Discessum autem illius subsecutus
est in ipsa ecclesia terribilis fragor; qui
tertio intonans audientes nimio pavore concussit,
sagaces animos illum non multo post saeculo adimendum
et ex hoc plerosque gravi tumultui subdendos
edocuit, praemonuit, praemunivit. Denique nonnulli
nosse volentes, unde qui audiebatur sonus
prodierit, e domibus prodeunt, et in Ecclesiam
pervenientes, omnia sana, omnia integra, omnia
suis in locis solito consistentia mirantes inveniunt.
Jam quod aliquibus per visum fuit ostensum, ruinam
videlicet duarum turrium factam fuisse, praetermitto
ne, si dixero illarum turrium casus beati Oswaldi
et praefati ducis Aethelwini praesignasse in mortem

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.