PL 16, col. 1065
Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
domus gloriam est; quia pax superat omnem sensum (Aggaei II, 10).
Haec est pax [(Philip. IV, 7)] super
pacem, quae dabitur post tertiam commotionem coeli,
maris, terrae, deserti; quando destruet omnes Potestates
et Principatus. Coelum enim et terra transibunt [(Matth. XXIV, 35)]
,
et omnis istius mundi figura: et
unusquisque in romphaea insurget ad fratrem suum,
id est, 914 verbo penetrante medullas animae [(Heb.
IV, 12)] ; ut destruatur quidquid est contrarium, currus
ex Ephraem, et equus ex Hierusalem, ut Zacharias
dixit [(Zach. IX, 10)] . Et sic erit pax per omnia,
nullis obsistentibus corporis passionibus, aut incredulae
mentis impedimentis; ut fiat in omnibus omnia
Christus, subdita Patri exhibens corda universorum [(I Cor. XV, 28)] .
15.
Unde et ad ipsum solum mystice dicitur: Sumam te, Zorobabel, et ponam te sicut signaculum;
quia te elegi
(Aggaei II, 24). Etenim cum fuerit anima
nostra pacifica, ut dicatur ei: Convertere, convertere
Sunamitis [(Cant. VI, 12)]
: quod pacificam significat,
et ut tuo nomine utar εἰρηνικὴν; tunc accipiet in se
sicut signaculum Christum; id est, imaginem Dei,
ut sit ad imaginem; quoniam qualis coelestis, tales et
coelestes [(I Cor. XV, 48)]
. Et oportet nos portare imaginem
coelestis, id est, pacem.
16.
Atque ut sciamus verum esse, habes in Canticis,
in ultimo jam perfectae animae dici, quod et tibi
dicat Dominus Jesus: Pone me ut signaculum in brachium
tuum [(Cant. VIII, 6)]
; ut luceat pax in corde
tuo, et in operibus tuis Christus, et formetur in te
sapientia, et justitia, et redemptio. Vale, fili, et
nos dilige; quia nos te diligimus.
EPISTOLA XXXI.
Quaerenti IRAENEO num eos qui statim a pueritia, et eos
qui jam aetate provectiores crediderint, diversa charitate
Deus diligat; respondet sanctus Praesul in
Scriptura Deum Synagogae, quae prius fidelis fuerat,
lapsum doluisse; postea tamen charitatem suam
transtulisse ad Ecclesiam, ut per duas uxores David,
nec non Moysis de muliere captiva locum significatur.
AMBROSIUS IRENAEO salutem.
1.
Differentia charitatis utrum sit aliqua apud
Deum, eorum qui a pueritia crediderint, et eorum
qui juventutis aut posterioris aetatis processu, prudenter
requirendum putasti; nam hoc quoque Scriptura
divina non praetermisit, neque intactum reliquit.
Siquidem Dominus Deus noster ad Joel prophetam
non otiose ait: Lamentare ad me super Sponsam
praecinctam sacco in virum ejus virginalem (Joel I,
9), dolens Synagogam, quae antea virginitate sua
desponsata Dei Verbo foret, vel animam certe quae