PL 16, col. 1067

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

autem ros Patris, nisi Dei Verbum, quod humore
fidei atque justitiae infudit corda universorum?
6.
Pulchre igitur huic animae verus dicit David,
quod illi Abigaeae dictum est: Benedictus Dominus
Deus Israel, qui misit te hodie huc obviam mihi, et
benedicti mores tui [(Ibid., 32 et seq.)]
. Et iterum dicit
ei: Ascende in pace in domum tuam. Vide, jam audivi
vocem tuam, et reveritus sum faciem tuam [(Ibid.)]
.
Denique in Canticis etiam haec verba sunt Sponsi ad
Sponsam: Ostende mihi faciem tuam, et insinua mihi
vocem tuam [(Cant. II, 14)]
.
7.
Et tunc quidem dimissa est, quoniam alterum
habebat virum, qui dicebatur Hebraice Nabal, Latine
insipiens, durus, inhospitalis, inhumanus, ingratus
qui officia nesciret referre: sed posteaquam

defunctus est vir ejus, solutam a lege viri accepit
eam sibi in uxorem propheta David. Per cujus copulam
Ecclesiae crediturae ex gentibus significantur
mysteria, quae amisso viro, cui ante juncta fuerat,
transivit 916 ad Christum, censu pio dives, humilitatis
et fidei, misericordiae quoque dotata patrimonio.
8.
Sed hoc loco non ista deploratur, sed illa Achinaam,
quae fuit male fortis in fratrem; et ideo illi
frater factus est in commotionem. Unde ex persona
eorum dictum est: Posuisti nos in parabolam in gentibus,
commotionem capitis in populis [(Psal. XLIII, 15)]
.
Quam nutantem inveniens diabolus, sicut leo diruit,
et jucunditatem ejus abstulit [(Mich. IV, 4)] : vineam
ejus et ficum evertit, sub quibus solebat ante requiescere,

et arescere fecit fructus ejus.
9.
Quos aridos miseratus, atque albentes siccitate
nimia, dicit ad prophetam Deus: Lamentare ad me
super Sponsam praecinctam cilicio, et super virum ejus
virginalem (Joel I, 9), id est, super animae hujusmodi
vel Synagogae virum mortuum. Cui loco alio expostulans
dicit [(Ose. IV, 6)] , eo quod oblita propositi sui,
oblita charitatis, immemor gratiae, devia disciplinae,
superiorem uxoris affectum amiserit. Meritoque suis
eam sermonibus redarguit, memorans et retexens
ejusdem blanditias, et pietatis vocabula: Non sicut
domesticum me vocabas, et patrem et initiatorem
virginitatis tuae.
10.
Ergo huic animae cui per intemperantiam ejus
mortuum est Dei Verbum, et ille παρθενικὸς λόγος occidit,

luctum incidit, intercessorem adhibet; ut
vocetur ad poenitentiam, quo possit mereri misericordiam.
Illa autem quae bona intellectu, et decora
in aspectu valde, sicut Abigaea acquisita sibi erat in
praelio; devictis adversariis, et mortuo viro, qui vallatus
nequitiis spiritalibus repugnabat ac resistebat,
ne sibi speciosa uxor adimeretur [(I Reg. XXV, 30)] :
quasi victor et diligens Sponsus jucunditatem confert
et gratiam, emundans eam ab omnibus pulchritudinis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.