PL 16, col. 1069
Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
ac postquam diabolus omnino spoliatus fuerit, tunc
stultum illum, quem Deus elegit, salvum futurum.
AMBROSIUS IRENAEO salutem.
1.
Clamavit perdix, congregavit quae non peperit [(Jerem. XVII, 11)]
.
Licet enim mihi de superioris
fine epistolae, sequentis mutuari exordium. Celeberrima
quaestio; et ideo ut possimus eam absolvere,
quid de natura avis istius habeat historia, consideremus.
Nam et hoc considerare non mediocris prudentiae
est, siquidem et Salomon cognovit naturas
animalium, et locutus est de pecoribus, et volatilibus,
et de reptilibus, et de piscibus [(III Reg. IV, 33)] .
2.
Dicitur itaque avis ista plena esse doli, fraudis,
fallaciae, quae decipiendi venatoris vias calleat, atque
artes noverit, ut eum a pullis avertat suis; omniaque
tentamenta versutiae 918 non praetermittere,
quo possit venantem abducere a nido et cubilibus
suis. Certe si insistere adverterit, tamdiu illudit,
quamdiu soboli fugiendi signum tribuat et potestatem.
Quam ubi evasisse senserit, tunc se et ipsa subtrahit,
et lubrica arte deceptum insidiantem relinquit.
3.
Fertur etiam promiscuae esse permixtionis, ut
in feminas cum summo certamine mares irruant, et
vaga calescant libidine. Unde impurum et malevolum
et fraudulentum animal adversario et circumscriptori
generis humani, fallacissimoque, et impuritatis auctori
conferendum putatur.
3*. Clamavit ergo perdix, qui a perdendo nomen
accepit, Satanas ille, qui Latine Contrarius dicitur,
Clamavit in Eva primum [(Gen. III, 4, 5)] , clamavit in
Cain, clamavit in Pharao [(Exod. V, 2)] , Dathan, Abiron,
Core [(Num. XVI, 2)] . Clamavit in Judaeis, quando
petierunt sibi fieri deos, cum Moyses Legem acciperet [(Exod. XXXII, 1)] .
Clamavit iterum, quando de
Salvatore dixerunt: Crucifigatur, crucifigatur; et: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros
(Matth.