PL 16, col. 1158

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

tinniens sonum reddo. Iterum alio atque alio transductus,
cum vellet maledicere, benedicebat: Non
est labor in Jacob, neque dolor [(Ibid., 21)]
. Dominus
illum protegit. Et infra jubet parari aras septem et
sacrificia. Utique debuit discedere, sed per infirmitatem
mentis, et mutabilitatem sententiae putabat quod
avertere posset Dei voluntatem: ipse autem per
excessum mentis aliud cupiebat, et aliud loquebatur.
12.
Quam speciosa, inquit, habitacula tua, o Hebraeorum
militia! Tabernacula tua sicut nemora obumbrantia,
sicut paradisus super fluvium, et sicut cedrus
secus aquas [(Num. XXIV, 5, 6)]
. Exiet homo ex Jacob
et obtinebit multas gentes, et attolletur regnum ejus
in altum: in terris quoque extendet principatum

suum in Aegyptum. Qui benedicent eum, benedicentur:
et qui maledixerint ei, maledicti erunt [(Ibid., 9)]
.
Quem igitur nisi Christi populum significat? Eum
benedicit Deus, in cujus medullas Verbum Dei descendit
usque ad divisionem animae, artuum quoque
et medullarum [(Hebr. IV, 12)] : in quo habuisset Balaam
gratiam Domini, si id ex sententia et affectus
sui proposito fecisset. Sed quia revincitur mala mens
consiliis suis, et occulta animi produntur exitu; ideo
sequentibus insidiis animus ejus aperitur.
13.
Unde et dignam mercedem suae invenit malevolentiae.
Nam cum adverteret quod non posset in
excessu mentis positus maledicere, dat 996 consilium
regi, dicens: Illa sint oracula horum quae
Deus praecepit, accipe consilium adversus oracula

Dei. Populus iste justus est, habet protectionem Dei:
quia non divinationibus et auguriis sese dedit, sed
soli aeterno Deo; ideo caeteris fide praestat. Interdum
tamen et fideles mentes corporis labuntur illecebra,
et formae lenocinio. Sunt tibi mulieres plurimae, et
pleraeque non indecores pulchritudine: virilis autem
sexus nullo magis lubricus, quam muliebri decore
cito capitur; et maxime si ardor mentium alloquiis
inflammetur frequentibus, et quasi facibus inardescat;
si spem potiundi hauriat, affectum differat.
Jaciant igitur mulieres tuae vocibus suis hamos, nec
difficiles primos congressus suos praebeant, sed et
visu faciles, et dictu affabiles circumerrent, et toto
se circumfundant exercitui; atque hos arte tractent
viros, ut concubitu non indulgeant, nisi amoris mutui

fidem consortio sacrilegii comprobaverint. Sic
enim poterunt coelesti protectione destitui, si ipsi
a Domino Deo suo sacrilegiis deviaverint.
14.
Non igitur justus Balaam, ut pote consiliarius
fornicationis et sacrilegii, sicut evidenter etiam in

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.