PL 16, col. 1169

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

atque evigilans intelligat, quae ei fecerit filius suus
junior. Qui latitudo Latine dicitur, eo quod in labiis
ejus diffusa gratia sit, et in moribus; propter quod
benedixit eum Dominus, quia ipse tamquam Bononiam
retrorsum rediens patrem texit pio charitatis
velamine [(Gen. IX, 26)] , et detulit pietati honorem,
de quo et pater ait: Laetificet Deus Japhet in domibus
Sem [(Ibid., 27)]
. Unde et in enumeratione generationum [(Gen. X, 1 et seq.)]
praefertur seniori fratri,
in benedictione substituitur: praefertur propter honorem
nominis, substituitur propter praerogativam
senioris aetatis, et honorificentiam naturae debitam.
4.
Sem autem dicitur latine nomen. Et bene hic
noster Ambrosius bonum nomen, in cujus domibus
dilatetur Japhet; quia potius est nomen bonum super

multas divitiarum copias [(Prov. XXII, 1)]
. Sit ergo et
iste benedictus, et gratia ejus super aurum et argentum,
sit in portione ejus semen Abrahae, sit benedictio
omnis in posteritate et omni familia justi viri.
Sed maledictus nemo, benedicti omnes; benedictus
enim Sarae fructus.
5.
Salutant te Ambrosii, salutat Parthenius dulcissimus,
salutat Valentinianus paratus ad humilitatem;
quod Hebraice Chanaan dicitur, quasi puer
fratris sui, cui et nomine suo cessit. Et ideo tamquam
Nembroth gemini gigas nominis, venator egregius
super terram, de quo dictum est: Tamquam
Nembroth gigas venator ante Dominum [(Gen. X, 9)]
.
Namque ingenio subrusticus, viribus validus, quos
ingenio aequare non potest, viribus superat; ut

Comacinas rupes gestare secum, et faciem, tauro
propior, vultu videatur exprimere, posthabitum se
indignatus, et paterno exutum vocabulo, metropolitanum
virum Bononiensi subditum; quia infantiae
nescit blanditias, et de nutricis gremio se illaesus
excussit. Vale, et nos dilige; quia nos te diligimus.
1006 EPISTOLA LVI.
Dolet AMBROSIUS contentionibus Evagrii ac Flaviani

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.