PL 16, col. 1192
Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In inglese: Selections from the Letters of St. Ambrose 63.11 · Selections from the Letters of St. Ambrose 63.12 · Selections from the Letters of St. Ambrose 63.10
1025
integritatis, et non ingemiscat; absit enim
ut facile credat, certe ut non studia deponat, et intentionem
suae mentis inflectat? Quae vidua cum
compererit nullum esse fructum viduitatis, mallet
servare fidem conjugii, et in tristibus degere, quam
se credere laetioribus? Quae conjugii districta vinculo,
si audiat quod nullus honos castitatis sit, non
possit incuriosa tentari corporis aut mentis facilitate?
Et ideo Ecclesia quotidie in lectionibus sacris,
in sacerdotum tractatibus laudem pudicitiae, gloriam
integritatis personat.
11.
Frustra ergo dicit Apostolus: Scripsi vobis in
espistola, ne commisceamini fornicariis [(I Cor. V, 9)]
.
Et ne forte dicant: Non de omnibus mundi nos
dicimus fornicariis, sed dicimus quod qui fuerit in
Christo baptizatus, haberi jam non debeat fornicarius;
sed qualiscumque vita ejus accepta sit Deo; et
ideo addidit Apostolus: Non utique fornicariis hujus
mundi; et infra: Si quis frater nominatur fornicator,
aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus,
aut ebriosus, aut rapax; cum ejusmodi nec cibum quidem
sumere. Quid enim mihi de iis, qui foris sunt,
judicare [(Ibid., 10-12)]
? Et ad Ephesios: Fornicatio
autem, et omnis immunditia, et avaritia nec nominetur
in vobis, sicut decet sanctos [(Ephes. V, 3)]
. Et statim
subinfert: Hoc enim scitote quod omnis impudicus,
aut immundus, aut avarus, quod est idololatria, non
habet haereditatem in regno Christi et Dei [(Ibid., 5)]
.
De baptizatis utique dictum liquet; ipsi enim accipiunt
haereditatem, qui baptizantur in morte Christi,
et consepeliuntur cum ipso, ut cum ipso resurgant [(Rom. VI, 3)] .
Ideo haeredes Dei, cohaeredes Christi
sunt: haeredes Dei; quia transcribitur in eos Dei
gratia: cohaeredes Christi; quia renovantur in vitam
ipsius: haeredes quoque Christi; quia datur illis per
mortem ipsius tamquam testatoris haereditas.
12.
Isti igitur magis sibi debent attendere, qui
habent quod possint amittere, quam qui non habent.
Isti majore agere custodia, isti cavere vitiorum
illecebras, erroris incitamenta debent, quae maxime
ex cibo potuque oriuntur. Denique sedit populus
manducare et bibere, et surrexerunt ludere [(Exod.
XXXII, 6)]
.
13.
Ipse quoque Epicuru quem isti sibi magis