PL 16, col. 1211

Epistolarum classis I (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

quae scripta sunt. Dat ei succum fides nostra, dat ei
alimentum noster profectus: mentes ille nostras
sensusque pascitur, in nostro sermo ejus intellectu
epulatur. Damus ei mane panem, qui in lumine
Evangelii positi, conferimus ei nostri firmamenta
cordis. His alitur, his viget, his jejunantium replet
ora, quibus Judaeorum perfidia nullum fidei cibum
subministrabat. Jejunus est illic omnis sermo propheticus,
cujus adipem interiorem non vident, exesus
et tenuis, qui impinguare eorum fauces non potest.
81.
Fortasse ideo deferebant ad vesperam carnes,
quasi fortiores cibos, quos infirmi ingenio Corinthii
non poterant sumere; et ideo lacte potabantur
Apostolico [(I Cor. III, 2)] . Esca ergo fortior ad vesperam
mundi hujus deferebatur, mane panis. Et ideo

quia Dominus hanc ministrari mandavit 1042 alimoniam,
bene illud propheticum dici ei hoc loco
convenit: Exitu matutino et vespere delectabis; et
infra: Parasti cibum illorum; quia ita est praeparatio
ejus [(Psal. LXIV, 9, 10)]
.
82.
Sed satis de magistro dictum puto, nunc discipulorum
vitam persequamur, qui in illam se laudem
induerunt, hymnis dies ac noctes personant. Haec
nempe angelorum militia est semper esse in Dei
laudibus, orationibus conciliare crebris, atque exorare
Dominum: student lectioni, vel operibus continuis
mentem occupant, separati a coetu mulierum,
sibi ipsi invicem tutam praebent custodiam. Qualis
haec vita, in qua nihil sit quod timeas, et quod imiteris
plurimum adest? Jejunii labor compensatur

mentis placiditate, levatur usu, sustentatur otio, aut
fallitur negotio: non oneratur mundi sollicitudine,
non occupatur alienis molestiis, non urgetur urbanis
discursibus.
83.
Huic vel servando, vel edocendo muneri advertitis
qualis adhibendus magister sit, quem reperire
possumus, si vestra unanimitas aspiret, si vos
donetis invicem vobis [(Ephes. IV, 32)] , si quis ab
altero se laesum putat. Non enim haec sola est
forma justitiae, ut non laedas eum, qui te non laeserit;
sed etiam illa, ut etiam ei remittas, qui te laeserit.
Laedimur plerumque fraude alterius, dolo proximi:
numquid hoc virtutis putamus, ut dolum dolo ulciscamur,
fraudem referamus fraudibus? Etenim si
justitia virtus est, crimine debet vacare, nec improbitatem

improbitate refellere. Quae enim virtus
haec a te fieri, quod in altero ipse punias? Contagio
ista improbitatis non ultio est: nihil autem interest

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.