PL 16, col. 1221

Epistolarum classis II (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

in Exodo subtile legimus [(Exod. XXX, 8)] , et ex
multis compositum thymiama illud esse incensum
propheticum, quod est sanctorum oratio; ut dirigatur
in conspectu Domini, sicut et David dicit: Dirigatur oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo [(Psal. CXL, 2)]
.
Denique Graecus Καθευθυνθήτω ἡ προσευχή
μου ὡς θυμίαμα ἐνωπίον σου
dixit. Et in Apocalypsi
Joannis legimus quia stetit angelus ante altare,
habens thuribulum aureum, et data sunt ei thymiamata
multa de orationibus sanctorum omnium. Et ascendit,
inquit, fumus thymiamatum orationum sanctorum de
manu angeli in conspectu Dei [(Apoc. VIII, 3, 4)]
.
6.
Et umbilicus animae ac venter subtilis est illius,
quae ascendit ad Christum; ideoque laudatur voce
sponsi dicentis: Umbilicus tuus 1051 crater tornatilis,

non deficiens mixto, venter tuus acervus
tritici minuti inter lilia [(Cant. VII, 2)]
. Est enim in
omni doctrina tornatus, et potus spiritalis non deficiens
plenitudine, et coelestium secretorum cognitione.
Venter quoque animae mysticus, sicut umbilicus,
quo ventre non solum fortem cibum sumit,
quo corda firmantur; sed etiam suavem ac florulentum,
quo delectantur. Et fortasse hoc docuit
Moyses multis orationibus, et piis illud mitigandum
sacrilegium.
7.
In libro quoque Regnorum cum se Dominus
sancto revelaret Eliae, vox aurae tenuis praecessit, et
statim se ei Dominus revelavit [(III Reg. XIX, 12)] ; ut
cognoscamus ea, quae corporea sunt, crassa esse et
pinguia: ea quae spiritalia, mollia et subtilia, ut non

possint comprehendi oculis. Denique et spiritus sapientiae
subtilis et mobilis legitur in libro Sapientiae [(Sap. VII, 22)] ,
quia est in illa spiritus intelligentiae,
sanctus, unicus, multiplex, subtilis, et mobilis: qui
sermones suos molat prius, ne quid offendat vel in
sensu, vel in alloquio. Denique Babyloni illi, cum
destruetur, dicetur? Et vox molae non audietur in te
amplius [(Apoc. XVIII, 22)]
.
8.
Hoc igitur manna subtile erat, et ad diem colligebatur,

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.