PL 16, col. 1350
De excessu fratris sui Satyrus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In inglese: On the Decease of His Brother Satyrus 2.118 · On the Decease of His Brother Satyrus 2.119 · On the Decease of His Brother Satyrus 2.120
sed emendare vult: nec excludere durum Ecclesia,
sed mollire desiderat. Et ideo in Canticis canticorum
eos Ecclesia, in Evangelio Christus invitat dicens: Venite ad me omnes qui laboratis, et onerati
estis: et ego reficiam vos. Tollite jugum meum super
vos, et discite a me quia mitis sum et humilis corde [(Mat. XI, 28, 29)]
.
118.
Ecclesiae quoque vocem invitantis agnosce;
dicit enim: Exsurge, aquilo, et veni, auster; perfla
hortum meum, et defluant unguenta mea. Descendat
frater meus in hortum suum, et edat fructum pomiferarum
suarum [(Cant. IV, 16; V, 1)]
. Sciens enim jam
tunc etiam horum tibi fore opera fructuosa, Christo
tuo fructum de talibus pollicebare: et quae primo
te in cubiculum dixisti Regis inductam, diligens
ubera super vinum, cum diligentem amares, lactantem
quaereres, pericula pro religione contemneres.
119.
Deinde a Libano, sponsa, rogaris ut venias,
judicio Domini adhuc tota formosa, adhuc tota irreprehensibilis.
Sic enim scriptum est: Tota es formosa,
proxima mea, et reprehensio non est in te. Ades
huc a Libano, sponsa, ades huc a Libano [(Cant.
IV, 7, 8)]
.
120.
Postea ipsa jam nullos aquae lapsus, jam nullos
impetus descendentes a Libano pertimescens,
aquilonem et austrum advocas, perflari cupiens hortum
tuum; ut in aliis unguenta tua defluant, in aliis
multiplices fecunditatis tuae fructus offeras Christo.
121.
Et ideo beatus qui custodit verba prophetiae
hujus [(Apoc. XXIII, 7)]
, quae nobis resurrectionem
evidentioribus testimoniis revelavit dicens: Et vidi
mortuos magnos et pusillos stantes ante sedem, et libros
aperuerunt: et alius liber apertus est, qui est vitae: et
judicati sunt mortui de scriptis in libris, secundum
facta sua. Et dedit mare mortuos, qui in ipso erant:
et inferi dederunt mortuos, qui penes se erant [(Apoc. XX
12)]
. Ne ergo dubites quemadmodum resurgant, quor
inferi revomunt, mare reddidit.
122.
Accipe etiam quando promittatur gratia futura
justorum: Et audivi, inquit, vocem magnam de
throno dicentem: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus,
et habitabit cum illis; et ipsi populus ejus erunt,
et ipse Deus cum illis erit illorum Deus. Et delebit
omnem lacrymam de oculis eorum, et mors non erit
amplius, neque luctus, neque clamor, neque dolor ultra
erit. [(Apoc. XXI, 3, 4)]
. 1167
123.
Compara nunc, si placet, atque contende
vitam hanc cum illa vita, et elige, si potes,
perpetuam corporis vitam in labore aerumnaque
miserabili tantarum commutationum, votorumque