PL 16, col. 1367

De obitu Valentiniani consolatio (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne

accipio, ut sine mora pergendum putarem, eo quod
vadem fidei tuae habere me apud Comitem tuum velles.
Num restiti? num moratus sum? Additur eo ut
properarem ocius, nec arbitrarer causam itineris
mei synodum Gallorum esse episcoporum, propter
quorum frequentes dissensiones crebro me excusaveram:
sed ut ipse baptizaretur.
26.
In ipso egressu gestarum jam rerum indicia
potui cognoscere, sed properandi studio nihil advertere
poteram. Jam superabam Alpium juga, et
ecce nuntius amarus mihi et omnibus de tanti morte
imperatoris. Reflexi iter, et fletibus meis lavi. Quibus
ego votis omnium proficiscebar? quo gemitu
omnium revertebar? non enim imperatorem sibi,
sed salutem ereptam putabant. Quanto ipse angebar

dolore? primum quod tantus princeps, quod dulce
pignus meum, quod ita mei cupidissimus occidisset.
Quos ego aestus ejus illo biduo fuisse comperi, quo
litteris quas ad me miserat, supervixit? Vesperi
profectus est silentiarius, tertio die mane quaerebat
jamne remeasset, jamne venirem: ita sibi salutem
quamdam venturam arbitrabatur?
27.
O juvenis optime, utinam te viventem invenire
potuissem, utinam te dilatio aliqua 1182 meo
reservasset adventui! Nihil de aliqua mei virtute
polticeor, nihil de ingenio atque prudentia: sed
quanta ego cura inter te et Comitem tuum, quanta
sedulitate concordiam et gratiam refudissem? Quam
me ipsum pro tua obtulissem fide, quam in me ipsum
eos recepissem, quibus ille se timere dicebat?

Certe si Comes non esset inflexus, tecum remansis

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.