PL 16, col. 1369
De obitu Valentiniani consolatio (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
qui mihi in sermone, quo utebar ad 1183 plebem,
hodie resurrexit. Nam cum in tractatum incidissem
propositae lectionis, quod populus pauper benediceret
Deum; quaerere coepi quis esset hic populus, et
distinguere quod esset populus, alter dives, alter
pauper: dives Judaeorum, pauper Ecclesiae: dives
ille eloquiis sibi creditis, iste pauper aliena eloquia
mutuatus. Merito pauper; quia congregatus a paupere
est, illo videlicet, qui pauper factus est, cum
dives esset, ut nos ejus inopia ditaremur: exinanivit
enim se, ut omnes repleret [(II Cor. VIII, 9)] .
31.
Sed quomodo pauper qui habebat aeternitatis
divitias, et plenitudinem divinitatis? Denique
in carne erat, et dicebat: Amodo videbitis
Filium hominis sedentem ad dexteram virtutis (Matth.
XXVI, 64). Et alibi ad Petrum dicit: Tibi dabo claves
regni coelorum [(Matth. XVI, 19)]
. Hic ergo pauper,
qui regnum coeleste donabat? Sed audi quomodo
pauper: Tollite, inquit, jugum meum super vos; quia
mitis sum, et humilis corde [(Matth. XI, 29)]
. Ideo et
populus ejus pauper est, non indigentia, quem divite
illo populo video ditiorem; non solum enim oracula
prophetarum, sed etiam apostolorum meruit divino
fusa Spiritu habere praecepta.
32.
Non ergo inopia pauper, sed pauper spiritu,
cui dictum est: Beati pauperes spiritu: ipsorum est
enim regnum coelorum [(Matth. V, 3)]
. Vere beati pauperes,
qui acceperunt quod divites non habebant.
Ex hoc numero est ille propheticus pauper, de quo
scriptum est: Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit
eum [(Psal. XXXIII, 6)]
. Ex hoc populo ille, qui
ait: Argentum et aurum non habeo, sed quod habeo, hoc
do tibi: In nomine Jesu Nazareni surge, et ambula [(Act. III, 6)]
.
Ille ergo pauper auctor populi pauperis
dicit: Deus, laudem meam ne tacueris; quoniam os
peccatoris et os dolosi super me apertum est. Locuti
sunt super me lingua dolosa, et sermonibus odii circumdederunt
me, et expugnaverunt me gratis. Pro eo
ut me diligerent, detrahebant mihi: ego autem orabam [(Psal. CVIII, 2 et seq)]
.
Bonum scutum oratio, quo
omnia adversarii ignita spicula repelluntur [(Ephes. VI,
16)] . Orabat ergo Dominus Jesus, et ejus imitator
Valentinianus orabat.
33.
Sed forte dicatur: Quid ei profuit sua oratio?
Ecce in primo vitae occidit cursu. De celeritate
mortis, non de genere loquor; non enim accusationis
voce utor, sed doloris. Sed etiam Dominus orabat,
et crucifixus est; hoc enim orabat, ut peccatum
mundi tolleret. Audiamus ergo quid oret Christi
discipulus: utique quod magister docuit. Docuit
autem ut vigilemus et oremus, ne ingrediamur in