PL 16, col. 1373
De obitu Valentiniani consolatio (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
me custodires, et absconderes me, donec mitigetur ira
tua, et constituas mihi tempus, in quo memor sis mei.
Si enim mortuus fuerit homo, vivet. Consummans
dies vitae meae sustinebo, donec iterum fiam. Tunc
vocabis, et ego tibi obediam: opera autem manuum
tuarum ne despicias [(Job. XIV, 13, 14)]
.
46.
Esto tamen, dolendum sit quod primaeva
obierit aetate; gratulandum tamen quod virtutum
stipendiis veteranus decesserit. Tanta enim fuit
emendatio vitae ejus in illo omnibus lubrico adolescentiae
tempore, tanta laus morum ejus, ut omnem
memoriam doloris obducat. Quod enim obiit,
fragilitatis est: quod talis fuit, admirationis. Quam
beata fuisset respublica, si eum diutius servare potuisset!
Sed quia vita sanctorum non hic in terris
est, sed in coelo (justis enim (Philip I, 21, 23) vivere
Christus, et mori lucrum, quia dissolvi et cum
Christo esse multo melius ), dolendum est quod nobis
cito raptus sit, consolandum quod ad meliora transierit. 1187
47.
Denique David moriturum filium flebat,
mortuum non dolebat [(II Reg. XII, 20)] . Flebat
ne sibi eriperetur, sed flere desivit ereptum, quem
sciebat esse cum Christo. Et ut scias verum esse
quod assero, incestum Ammon filium flevit occisum [(II Reg. XIII, 36)] ,
parricidam Abessalon doluit interemptum
dicens: Filius meus Abessalon, filius meus
Abessalon [(II Reg. XVIII, 33)]
, innocentem filium non
putavit esse lugendum, quia illos sibi periisse pro
scelere, hunc pro innocentia credidit esse victurum.
48.
Nihil ergo habetis quod gravissime doleatis in
fratre: homo natus est, humanae fuit obnoxius fragilitati.
Nemo se redemit a morte, non dives, non
ipsi reges; immo ipsi gravioribus subjacent. Job
dixit: Numerati anni dati sunt potenti, timor autem
ejus in auribus ejus; quando videtur habere pacem,
tunc veniet ejus eversio [(Job. XV, 20)]
. Vobis quoque
ipsis tam acerba incidisse patienter ferre debetis,
quae videtis vobis communia esse cum sanctis. Etiam
David amissis filiis destitutus est: optasset illos tales
obire, qualis vobis frater ereptus est; ille crimina
doluit, non exitum filiorum.
49.
Sed esto fuerit ingemiscendum. Quousque luctus
tempora protrahuntur? Duorum mensium curricula
in fraterni funeris quotidiano clausistis amplexu.
Sola in Scripturis Jephte filia fletus sui tempora
postulavit, cognito quod pater ejus profecturus
ad praelium voverat quia id rerum potitus offerret