PL 16, col. 1375
De obitu Valentiniani consolatio (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
negavit, qui ante diem mortis templorum privilegia
denegavit, his urgentibus, quos revereri posset.
Adstabat virorum caterva gentilium, supplicabat
senatus: non metuebat hominibus displicere, ut
tibi soli placeret in Christo. Qui habuit spiritum
tuum, quomodo non accepit gratiam tuam?
53.
Aut si quia solemniter non sunt celebrata mysteria,
hoc movet, ergo nec martyres, si catechumeni
fuerint, coronentur; non enim coronantur, si
non initiantur. Quod si suo abluuntur sanguine, et
hunc sua pietas abluit et voluntas.
54.
Ne quaeso, eum, Domine, a fratre sejungas, nec
jugum hoc piae germanitatis patiaris abrumpi. Hic tuus
jam, et tuo judicio vindicatus, periclitatur amplius
Gratianus, si separetur a fratre, si non mereatur esse
cum eo, per quem merui vindicari. Quas ille nunc
manus ad te, Pater, erigit? quas pro fratre preces
fundit? quo ei inhaeret amplexu? quemadmodum sibi
eum non patitur avelli?
55.
Adest etiam pater, qui militiam sub Juliano,
et tribunatus honores fidei amore contempsit. 1189
Dona patri filium, fratri germanum suum, quorum
utrumque imitatus est: alterum fide, alterum devotione
pariter atque pietate in templorum privilegiis
denegandis. Quod patri defuerat adjunxit: quod frater
constituit, custodivit. Et huic adhuc intercessionem
adscisco, cui remunerationem praesumo.
56.
Date manibus sancta mysteria, pio requiem