PL 16, col. 199
De virginibus (Ambrosius Mediolanensis), J. P. Migne
In inglese: Concerning Virgins 1.7
35.
Non itaque dissuadeo nuptias, sed fructus sacratae
virginitatis enumero. Paucarum quippe hoc
munus est, illud omnium. Nec potest esse virginitas,
nisi habeat unde nascatur. Bona cum bonis comparo,
quo facilius quid praestet, eluceat. Neque meam ullam
sententiam affero, sed eam repeto, quam edidit
Spiritus sanctus per prophetam: Melior est, inquit, sterilitas cum virtute
[(Sap. IV, I)]
.
36.
Primum enim quod nupturae prae caeteris concupiscunt,
ut sponsi decore se jactent, eo necesse est
impares sacris se fateantur esse virginibus, quibus
solis contingit dicere: Speciosus forma prae filiis
hominum, diffusa est gratia in labiis tuis [(Psal. XLIV,
3)]
. Quis est iste sponsus? Non vilibus addictus obsequiis,
non caducis superbus divitiis: sed cujus
sedes in saeculum saeculi. Filiae regum in honore
ejus. Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato,
varietate circumamicta virtutum. Audi igitur, filia, et
vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum
tuum et domum patris tui; quoniam concupivit Rex
speciem tuam, quia ipse est Deus tuus [(Ibid., 30 et seq.)]
.
37.
Et adverte quantum tibi Spiritus sanctus Scripturae
divinae testificatione detulerit, regnum, aurum,
pulchritudinem: regnum, vel quia sponsa es regis
aeterni, vel quia invictum animum gerens, ab illecebris
voluptatum non captiva haberis, sed quasi
regina dominaris: aurum, quia sicut illa materies
examinata igne pretiosior est, 156 ita corporis
species virginalis Spiritui consecrata divino, formae
suae acquirit augmentum: pulchritudinem vero quis
potest majorem existimare decore ejus, quae amatur
a Rege, probatur a Judice, dicatur Domino, consecratur
Deo: semper sponsa, semper innupta; ut nec
amor finem habeat, nec damnum pudor.
38.
Haec profecto vera pulchritudo est, cui nihil
deest, quae sola meretur audire a Domino: Tota es
formosa, proxima mea, et reprehensio non est in te.
Sponsa, veni huc a Libano, veni huc a Libano, transibis
et pertransibis a principio fidei, a capite Sanir et
Hermon, a latibulis leonum, a montibus pardorum [(Cant. IV, 7, 8)]
.
Quibus indiciis ostenditur perfecta,
et irreprehensibilis virginalis animae pulchritudo,
altaribus consecrata divinis, inter occursus et latibula
spiritalium bestiarum non inflexa mortalibus,
sed intenta mysteriis Dei meruisse dilectum, cujus
ubera plena laetitiae: Vinum enim laetificat cor hominis [(Psal. CIII, 15)]
.
39.
Odor, inquit, vestimentorum tuorum super omnia
aromata [(Cant. IV, 10)]
. Et infra: Et odor vestimentorum
tuorum sicut odor Libani [(Ibid., 11)]
. Vide
quem nobis tribuas, virgo, processum. Primus enim
odor tuus super omnia aromata, quae in Salvatoris
missa sunt sepulturam [(Joan. XIX, 39)] ; et emortuos